Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
176 impensius ornata tum vero defensa et ad nostram usque aetatem transmissa plurimum semper momenti attulisse. Nam si sacras Veterum evolvimus historias, pietatem in Deum, quae ex sola verae fidei cognitione provenit, bonorum semper et piorum principum tempore floruisse, regnorum vero gubernaculis ad impios delatis innumeris persecutionibus saepissime fuisse obnoxiam comperimus. Et quum tandem continua quadam Christianorum et piorum principum successione factum sit, ut eas sibi vires eam potentiam pararit, quibus, ut cernere licet, universum pene orbem suis subjecit legibus; inter alia plurima orbis ipsius Christiani regna Hungária quoque (Deo Opt. Maximo gentis illius quoque saluti misericorditer prospicere volente) suavissimo ipsius fidei Christianae jugo collum praebuit. Quo facta quum a divis quondam Hungáriáé regibus, nostris praedecessoribus piae memoriae non minorem in augmentauda et ornanda quam conservanda religione ipsa tactam esse videamus diligentiam, eorum vestigiis nos quoque insistere volentes quum videamus pluribus haeresibus infestissimo perditissimoque hoc saeculo honesta liberalium disciplinarum studia ad exstirpandas liaereses ipsas vel impii illius caesaris Juliani apostatae, Christianorum liberos a frequentandis artium liberalium scholis publico edicto prohibentis, testimonio, plurimum conducere ut ea in regno quoque nostro Hungáriáé florere uberesque cum pietatis tum etiam cultiorum morum fructum edere possint. Ad Gloriam imprimis Dei omnipotentis deinde verae catholicae- que fidei profectum Regnique nostri Hungáriáé commodum, Collegium Societatis Jesu, quae nostris temporibus in erudienda juventute, cum circa religionem veram et catholicam, tum etiam honesta literarum studia summam dignoscitur facere diligentiam: in Civitate nostra Tyrnaviensi, tradita rei hujus perficiendi cura praeeximio in X-to Patri Dno Nicolao Oláho, AEppo Eccliae Strigoniensi, Regni nostri Hungáriáé Primati, Legato nato Summo et Secretario Can-