Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894

174 A nagyszomb. gimn. alapító levele 1558-ból és 1561-böl. (Lásd: A kath. iskolaügy Magyarországban. Coloczae MDCCCLXXXII 116. lap.) Nos Ferdinandus etc. Memoriae commendamus etc. Quod quum R-dissimus in X-to Pater, Dnus Noster Olálius Archie- piscopus Strigoniensis, Primas Hungáriáé, Legatus Natus, Summus et Secretarius Cancellarius et Consiliarius etc. fidelis nobis sincere dilectus, proximis istis annis utili valde et salutari proposito ludum literarium, in quo pueri et adole­scentes bonis literis pariter et honestis moribus pro communi totius Reipublicae Hungáriáé Rono, imprimis autem Chri­stianae et catholicae Religionis confirmatione et augmento informarentur, iu civitate nostra Tyrnaviensi, quo Sede A-Eppa!i Turciae Tyrannidi subjecta Capitulum Ecclesiae suae Strigoniensis ante multos jam annos transtulimus, erexit*). Nos igitur viso et cognito hoc tam pio ct neces­sario illius instituto, nostrum quoque ad eamrem commo­dius perficiandam auxilium et operam offerentes Abbatiam de Zeeplak et Praepositaram de Been cum universis eorum proventibus et utilitatibus nec non pensionem duorum flor. hung, ex tricesima nostra Tyrnaviensi in singulas hebdomadas ad sustentationem ejusdem ludi literarii sive scholae nunc Tyrnaviensi alias tamen Strigoniensi annis proximis elapsis gratiose contulimus, ac eidem cum Abbatia et Praepositura hactenus usque ad eandem scholam cum universis suis proventibus pacifice possessae pensioque illa duorum florenorum singulis semper hebdomadis per tricesi- matores nostros tyrnavienses exolata fuerit, ad evidentiorem rei certitudinem et firmitatem perpetuam, easdem Abbatiam de Zeplak et Praeposituram de Been, simul cum villis, posses­sionibus portionibusque quovis nominis vocabulo vocitatis, *) A. D. 1556. videatur erectae fuisso scholae. Cf. Cancellenia Aulico Hung. T. III. pg. 329.

Next

/
Thumbnails
Contents