Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
171 Libertates et priuilegia impretentur. a Sacra Majestate Regia lectoribus, et discipulis, pro creatione Baccalaure- orum et Magistrorum Rmi Domini Archiepiscopi opera. Superintendens et tres prefate persone, curent, vt hic Tyrna- uiae fiat vna officina impressoria, in qua re I)o. Archie- piscopus erit eis auxilio, impressionis autem idem superintendens et dicte tres persone habeant curam, vt ea, que necessaria erunt imprimantur. Catholica tamen, et nunquam haeretica sub grauissima baena. Ferie seu remissiones a studio, sint dies solemnes omnes in quibus diebus Rector Schole, teneatur ducere pueros, et alios Scholasticos, ad predicationem publicam Catholicam in modum processionis, vt etiam alibi fieri solet, quod si neglexerit ex stipendio suo vnum florenum detrahendo toties, quoties id fecerit mulctetur, per dictas tres personas et superintendentem. Illis uero scholaribus electis qui sacris initiari debebunt, superintendens aliquem, qui premisso modo eos ad concionem ducat, eligat, qui si id facere neglexerint ijdem per prefatas tres personas vna cum superintendente poena arbitraria puniantur. Ferie seu remissiones sint a Dominica sexagesima usque ad inuo- cauit. item a feria quarta maioris hebdomade usque ad feriam quintam Pasce. Item qualibet Feria quinta cuiuslibet hebdomade post prandium, tempore rogationum Messis, quindecim dies, vindemie vero Hebdomade tres, Natalis domini usque ad Epiphaniam inclusiue, Chorus tamen nihilominus per eos premisso modo uisitetur. Tempore vacantie fiant disputationes, et orationes Baccalaureorum et Magistrorum. Fiat liber, in quo scribantur omnes, he Fundationes, et dotes Gimnasij, vel ad minus Magister artium doctus tamen et suffitieus, vacante sede Archiepiscopali Capitulum habeat iurisdictionem prelati Cautores a Musico ex Schola delecti habeant vestituram ex prou^ntibus schole, singulis annis ex panno pre-