Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
172 dicto et flores tres, si non fuerint de numero, ex proueu- tibus schole alendorum et sacris inieiandorum. Pueri si non inveniuntur voci ferati, de aliorum grege alantur, ad minus quattuor, sonore vocis, qui habeant victum et vestituram cum delectis, quoad pubertatem attigerint, et vocem amiserint. Omnium autem scolasticorum, tam eorum qui saltem studendi gratia cuiuscunque nationis sint eo venerint et suo sumptu uiuunt, qui scilicet dare uolunt operam literis in schola sint Judices, superintendens cum rectore schole, adhibitis sibi alijs quoque iurisperitis, a quibus Appellatio fiat ad Vicarium, et tres predictas personas, postremo si qui voluerint, poterunt appellare ad totum Capitulum vel dominum Archieppum, et nullus Scholasticorum audeat causam suam in presentiam quorumcumque iudicium secularium transferre, sub graui poena carceris et deinde exilij. Item quod ille tres persone electe ex capitulo videlicet, prepositus maior, lector, et cantor atque superintendens, pro eorum cura ac labore ex prouentibus schole, habeant pro se centum florenos, singuli scilicet viginti quinque florenos, Dispensator similiter, qui Culine Scolarium electorum et sacris initiandorum curam habebit, poterit habere pro annuo suo labore decem uel ad summum duodecim florenos, secundum ordinationem ipsarum trium personarum, et Vnam vestem, sicut alij predicti electi scholares. Quod si Rector Schole ac predicti Magistri aut aliquis eorum ultra vnum annum manere noluerit, indicare debeant, ante expletionem Anni quatuor mensibus, vt alius inueniri loco ipsius possit. Similiter si quis eorum non placebit Rmo Domino, ac tribus personis predictis, et superintendenti, dicatur id ei quatuor mensibus ante expletionem anni sui, vt expleto Anno alium locum sibi querat. Accipiatur ratio, per tres personas, a Dispensatore qualibet Septimana.