Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
164 consueuit. Item vt superintendentes huiusmodi Magistris, ас Collaboratoribiis suis, superintendat, non tamen inter eos discordiam seminet, ne in lectionibus et puerorum institutione defectus fiat aliqualis. Quod si vero ijdem Magistri, aliquid grauioris Criminis admitterent, in tali casu, predicte tres persone Prepositus scilicet Lector et Cantor eos puniendi, et raulctandi habeat potestatem. In leuioribus autem delictis, tam ipsos magistros, quam Discipulos, ipse superintendens habeat admonendi et obiur- gandi facultatem. Inuigilet etiam ne quis illorum sit suspectus, et dogmata haeretica aut clam aut manifeste doceat, et solus ipse superintendens, sacram scripturam interpretetur, ac ipse quoque vna cum alijs Magistris, in docendi munere, vicem suam subeat diligenter, alioquin per predictas tres personas, primo admoneatur, postea de negligentia sua corripiatur, postremo autem deponatur. Superintendens vero ipse, et dicti tres Magistri, mutuo consensu, et voluntate describant modum docendi, et lectionum ordinem, quem omnes obseruent, singulis vero diebus Veneris et Sabbati, ipsémét singulas Classes examinet, vel pro temporis necessitate et conditione, alij Magistri alterna- tim Vicem ejus supleant, vt experiantur, et videant, quomodo Discipuli proficiant, et quam diligenter Magistri officio suo satisfaciant. Eaedem tres personae Capitulares, habeant vt pre- missum est, curam exigendorum omnium Prouentuum Scholae, et ad huiusmodi collectionem, adhibeant fidum aliquem, et sufficientem officialem, non magna mercede conductum, qui omnes prouentus, ad manus eorumdem, fideliter administret, a quo ipsi singulis annis, presente certo et fideli homine domini Archiepiscopi, per eum illis adiuncto, et etiam duobus alijs ex Capitulo adhibitis, sibi, superijs, qui