Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894

165 ad stipendium Magistrorum et scholasticorum electorum, vsum ac necessitates exposuerint, ad festum beati Vrbani Pape rationem accipiant. Dicte autem tres persone electe, pro administrandis vt premissum est prouentibus, ex bonis Abbaciarum, vel ho­minem proprium constituere vel officiales ordinare, vel au­tem Abbatias ipsas, vti scilicet eis ad Scholae ipsius su­stentationem, vtilius et commodius fore uidebitur in aren­dam elocare debebunt. Ita- tamen ne aut Coloni, aut bona ipsa, ullo modo, detrimentum capiant, ac prouentuum eius- modi pecunias, in Capitulo, in vna ladula, sub eorum si­gillo conseruent. Ex quibus postea vnanimiter subministrent pecunias, ad necessitates scholae et ad persoluenda Magi­strorum stipendia, usumque et vestituram eorum Scholasti­corum qui ordinem Eccleasticum accipere voluerint. Quod si autem, vel in prouentuum eiusdem admini- stratione, vel in alijs rebus, talis aliqua causa oriretur, quam praefatae tres persone per se expedire nequirent, in eo casu negocium ad Capitulum referatur. Quod si nec per Capitulum explicari posset, ad Rmum Dominum Archiepum, pro tunc existentem causa illa dedu­catur, quod si autem nec per Do. Archiepiscopum expediri posset, ad Sacratissimam Regiam Majestatem, tanquam Ge­neralem Christiane religionis defensorem et Scholarum tu­torem, ac Patronum appelletur. Dicte vero tres persone super omnibus schole prouen­tibus Abbatiarum scilicet infrascriptarum, et etiam solutionis illius Hebdomadarie, quae munificentia Sacrae Majestatis Regiae ex Tricesima Tyrnauiensi ad manus eorum prouenire qualibet Hebdomada debet, quolibet anno rectam et fidelem lationem Dno Archiepiscopo et Capitulo dare teneantur. De Magistris. Imprimis rector Scholae maneat idem, qui nunc est, si manere voluerit, sin minus alius vocetur, qui in Schola

Next

/
Thumbnails
Contents