Állami gimnázium, Munkács, 1900
Abstinuit Venere et vino; qui Pythia cantat Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. Nunc satis est dixisse: 'Ego mira poemata pango; Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est Et, quod non didici, sane nescire fateri.' 419—452. v. Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, Assentatores iubet ad lucrum ire poeta Dives agris, dives positis in fenore nummis. Si vero est, unctum qui recte ponere possit Et spondere levi pro paupere et eripere atris Litibus implicitum, mirabor, si seiet internoscere mendacem verumque beatus amicum. Tu seu donaris, seu quid donare voles cui, Nolito ad versus tibi factos ducere plenum Laetitiae; clamabit enim 'Pulchre! bene! recte!' Pallescet super his, etiam stillabit amicis Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terrain. Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic Derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culullis Et torquere mero, quem perspexisse laborant, An sit amicitia dignus: si carmina condes, Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes. Quintilio si quid recitares, 'Corrige sodes Hoc' aiebat 'et hoc'; melius te posse negares, Bis terque expertum frustra, delere iubebat Et male tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum quam vertere malles. Nullum ultra verbum aut operám insumebat inanem, Quin sine rivali teque et tua solus amares. Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, Culpabit duros, incomptis allinet atrum Transvero calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus ; non dicet : 'Cur ego amicum OlTendam in nugis? Hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre. 453_476. v. Ut mala quem scabies aut morbus regius urget Aut fanaticus error et iracunda Diana, Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam, Qui sapiunt ; agitant pueri incautique sequuntur, Hie, dum sublimis versus ructatur et errat, Si veluti merulis intentus decidit auceps In puteum foveamve, licet 'Succurrite' longum Clamet 'Io civ es!' non sit, qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem, 'Qui scis, an prudens hue se proiecerit atque Servari nolit?' dicam, Siculique poetae