Állami gimnázium, Munkács, 1900
189—192. v. Neve minor neu sit quinto productior actu Fabula, quae posci vult et spectata reponi. Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus Inciderit; nec quarta loqui persona laborét. 193-201. v. Actoris partes chorus officium que virile Defendat, neu quid medios intercinat actus, Quod non proposito conducat et haereat apte. llle bonis faveatque et consilietur amice, Et regat iratos et amet pacare tumentes ; IIle dapes laudet mensae brevis, ille salubrem lustitiam legasque et apertis otia portis ; Ille tegat commissa deosque precetur et oret, Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis. 202 — 219. v. Tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque Aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco Adspirare et adesse choris erat utilis atque Nondum spissa nimis complet e sedilia flatu ; Quo sane populus numerabilis utpote parvus Et frugi castusque verecundusque coibat. Postquam coepit agros extendere victor et urbes Latior amplecti murus vinoque diurno Placari Genius testis impune diebus, Accessit numerisque modisque licentia maior; Indoctus quid enim saperet liberque laborum Rusticus urbano confusus, turpis honesto ? Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti Tibicen traxitque vagus per pulpita vestem ; Sic etiam fidibus voces crevere severis, Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps, Utiliumque sagax rerum et divina futuri Sortilegis non discrepuit sententia Delphis. 220—250. v. Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, Mox etiam agrestes Satyros nudavit et asper Incolumi gravitate iocum tentavit eo, quod Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator functusque sacris et potus et exlex. Verum ita risores, ita commendare dicaces Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, Ne quicunque deus, quicunque adhibebitur heros Regali conspectus in auro nuper et ostro, Migret in obscuras humili sermone tabernas, Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet. Effutire leves indigna Tragoedia versus, Ut testis matróna moveri iussa diebus, Intererit Satyris paulum pudibunda protervis.