Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 38. (1985)

PETRITSCH, Ernst Dieter: Der habsburgisch-osmanische Friedensvertrag des Jahres 1547

70 Emst Dieter Petritsch motus aliquis magnus seu parvus excitari possit aut debeat; sed quae sub Christianorum potestate sunt, nobis attributa esse censeantur. Item quod haec pax sit ad integrum quinquennium ab eo die quo conclusa est computandum firma et bona inter omnes fines tam praefati serenissimi Tureorum Imperatoris quam nostros, tam mari quam terra, et quod intelligatur cum utriusque no­strum liberis, haeredibus, regnis, provinciis ac dominiis tam haereditariis quam alio nomine subiectis suscepta et observanda. Item quod in iis ipsis induciis seu pace quinquennali comprehensi censeantur Christianissimus Franciae Rex frater et affinis noster charissimus ac illustrissimum Venetorum Dominium. Item ut latrones qui utrinque agros aliorum infestos latrociniis faciunt, sicut sunt Heydones, Martalossi et Uskokii6), ab utraque parte casti­gentur et puniantur. Item quod si quis ex nostris partibus aut subditis ad partes Turearum, aut contra ex partibus Turearum ad nos aliquis seu magnus seu parvus seu nobilis aut servus transfugerit, quod tales transfugae et proditores utriusque partis non possint nec debeant recipi ab altera parte, sed statim et de facto reddantur et remittantur parti alteri a qua auffugerunt, ut omni scilicet spe transfugiendi semota pax et tranquillitas tanto arctius observetur. His itaque conditionibus quae ad quietem et tranquillitatem utriusque partis spectant a Magnitudine praefati serenissimi Turearum Principis confirmatis, nos quoque easdem in verbo nostro regio confirmamus et promittimus supra- dictam pecuniam, quae pro iure belli redimendo concessa fuit, ad definitum tempus ministro nostro qui ad sublimem portam Magnitudinis eius residebit vel a nobis eo mittetur nos esse transmissuros; indubitatam spem et fiduciam in Magnitudine eius ponentes, ex parte sua omnia vicissim bona et integra fide agi neque a ministris Magnitudinis suae quidquam contra tractata et conclusa directe vel indirecte quovis colore contraventum iri. Nos quoque omni dolo et machinatione remotis ea iubebimus et mandabimus ministris nostris, ut pax et quies a nostra parte integre observetur, ut dignum est fide et magnanimitate nostra, qua erga serenissimum Principem Turearum libentissime utimur. Ha­rum testimonio literarum sigilli nostri appensione ac manus nostrae subscrip­tione munitarum. Datum Pragae 26 Augusti 1547. 6) Heydones: latinisierte Form von ungar, hajdú (pl. hajdúk: Haiduken, auch Heiduk- ken), türk, haydut = Räuber: Räuberbanden bzw. irreguläre Freischärler und Söldner. Martolosen (auch Martalosen): türk, martolos von griech. amartolos (dies leiten Philolo­gen wiederum von latéin, ßevis] armatura ab): irreguläre, leicht bewaffnete christliche Hilfskontingente in den osmanischen Grenzregionen. Vgl. dazu Robert Anhegger Mar- toloslar hakkinda [Über die Martolosen] in Türkiyat meemuasi 7/8 (Istanbul 1942) 282-320; Milan Vasié Die Martolosen im Osmanischen Reich in Zeitschrift für Balkano- logie 2 (Wiesbaden 1964) 172—189. — Vgl. aber auch die Armatolen: im 19. Jh. griechische Freischärler im Kampf gegen die Osmanen. Uskoken: serbokroat. uskoci = Flüchtlinge: Serben und Kroaten, die vor den Osmanen geflüchtet waren und vor allem von Klis, seit 1537 von Senj aus Überfälle auf osmanisches Territorium unternahmen.

Next

/
Thumbnails
Contents