Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 15. (1962)
GALL, Franz: Palatinatsverleihungen an italienische Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 1530–1653
Palatinatsverleihungen an ital. Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 111 signetis, sigillis, monumentis, sepulchris et universa supellectile pro eorum arbitrio deferre omnibusque et singulis privilegiis, iuribus, honoribus, dignitatibus, officiis, gratiis et induitis uti, frui, potiri et gaudere possint et valeant quibus caeteri a Nobis et praedecessoribus Nostris Romanorum imperatoribus et regibus armis et insignibus decorati et feudorum capaces atque participes utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, et ad ea admitti, ad quae illi admittuntur et recipiuntur consuetudine vel de iure. Similiter saepe nominatis Collegii Mediolanensis Physicis clementer indulgemus, ut possint et valeant doctores, licentiates et baccalaureos in medicina, magistros item et baccalaureos liberalium artium ac philosophiae, nec non poetas laureatos creare, promovere, ordinare, constituere ac facere, et quem praevio examinare idoneum invenerint, sufficientemque comprobaverint eidem doctoratus, licentiae, magisterii aut baccalaureatus et laurae poeticae insignia ut moris est conferre, qui quidem doctoratus, licentiae, magisterii aut baccalaureatus et laureae poeticae titulo per eiusdem Collegii Physicos donati et decorati possint et valeant in omnibus civitatibus, terris et locis sacri Romani imperii et ubilibet terrarum omnes actus doctorales et magistrales legendi, docendi, interpretandi, cathedram ascendendi et glossandi, disputandi, consulendi medendi ac caeteros actus doctorales, licentiae et baccalaureatus in medicina, nec non magisterii et baccalaureatus philosophia facere atque exercere, ac omnibus et singulis privilegiis, praerogativis, exemptionibus, honoribus, praeeminentiis, favoribus, induitis, gratiis ac quibuscunque aliis uti, frui, potiri et gaudere, quibus caeteri doctores, licentiati, magistri, baccalaurei et poetae laureati, qui vel in Gymnasio Viennensi, Parisiensi, Bononiensi, Pataviensi, Perusino, Collo- niensi, Pisano, Ingolstadiensi et quolibet alio publico et privilegatio gymnasio promoti vel etiam a Nobis ac divis praedecessoribus Nostris Romanorum imperatoribus ac regibus insigniti seu alio quocunque modo talia insignia acceperint, utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, quomodolibet consuetudine vel de iure, omni dolo, fraude, contradictione quorumcunque, ac sinistra machinatione sublata penitus et remota. Ut praeterea clementiam atque benignam animi Nostri propensionem saepius nominato Collegio Mediolanensi magis magisque contestemur, motu, scientia et authori- tate, quibus supra, non modo praesentes eiusdem videlicet: ALEXANDRUM T AD INUM ex conservatoribus tribunum sanitatis in toto Mediolani statu, IO ANNEM BAPTISTAM GLUSSIANUM ex sexaginta decurionibus et regium prothophysicum in toto Mediolani statu, BRABDAM BURRUM, IULIUM SOLARUM, IOANNEM HONORATUM CASTIL- LIONAEUM A MONTORUTIO comitem palatinum, GEORGIUM SER- PONTUM, HIPPOLITUM FRANCISCUM CASTILLIONAEUM, HIERONYMUM CARDANUM ex duodecim decurionibus et conservatoribus sanitatis tribunum in toto Mediolani statu et HIERONYUM CONFALONE- RIUM, sed eorum quoque legitimos successores milites sive equites auratos fecimus, creavimus et constituimus, eosque ad statum, gradum et digni-