Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 15. (1962)

GALL, Franz: Palatinatsverleihungen an italienische Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 1530–1653

112 Franz Gall tatem militarem assumpsimus ac ordinis equestris fasciis et insigniis, cinguli quoque et torquium, annulorum, calcarium, aliisque de more re­quisitis ornamentis clementer insignivimus et exornavimus, sicuti vigore praesentium facimus, creamus, nominamus, constituimus, insignimus et exornamus, accingentes eos gladio fortitudinis et omnia ad hunc ordinem pertinentia arma atque ornamenta praefatis physicis conferentes, prae­dictaque authoritate Nostra Caesarea serio ac firmiter decernentes, quod post hac ubique locorum et gentium pro veris militibus et equitibus auratis haberi, reputari, nominari et honorari, necnon in omnibus et singulis exercitiis, actibus et studiis absque alicuius impedimento, torquibus, gla­diis, calcaribus, vestibus, phaleris, sive eorum ornamentis aureis seu deauratis, ac aliis omnibus honoribus, praerogativis, insigniis, privilegiis, immunitatibus, gratiis et libertatibus, quibus caeteri Nostri et sacri im­perii milites seu equites aurati, rite creati ac etiam Hierosolymitani quovismodo utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, uti, frui, potiri et gaudere: nominatim vero crucem aureum viridis coloris cum extremitatibus aureis (cuius medio scutulum sive pectorale atque in eo augusti Nostri nominis littera initialis F. imeriali diademate superimposito decora, cum tribus columnis FERDINANDUM TERTIUM indigitantibus, ex munifi­centia Nostra recenter adiecta conspicitur) in perennem huius gratiae et libertatis caesareae memoriam gestare, ac deferre possint et valeant, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscunque. Quapropter mandamus ac praecipimus universis et singulis electoribus, tam ecclesiasticis quam secularibus, aliisque principibus, Archiepiscopis, episcopis, ducibus, mar- chionibus, comitibus, baronibus, militibus, nobilibus, clientibus, capitaneis, vicedominis, advocatis, praefectis, procuratoribus, heroaldis, officialibus, quaestoribus, civium magistris, iudicibus, consulibus, civibus, communitati­bus ac denique omnibus Nostris et sacri Romani imperii regnorumque et dominiorum Nostrorum haereditariorum subditis, dominiorum fidelibus dilectis, cuiuscunque status, gradus, ordinis et conditionis exiterint, ut praefatos Collegii Mediolanensis physicos eorumque successores legitimos ut supra ab hac hora in futurum supradictis privilegiis, gratiis, induitis, concessionibus ac iuribus, eisdem caesarei huius Nostri diplomatis vigore competentibus, pacificemquiete et sine omni prorsus impedimento, uti, frui, potiri et gaudere sinant, adeoque eosdem in iis conservare et manu- tenere studeant, ac idem ab aliis etiam, quantum ipsis erit fieri curent. Quisquis vero aliter fecerit, et hoc Nostrum caesareum diploma in parte vel in universum temere fuerit violare, is noverit se ipso facto in cursurum Nostram et sacri Romani imperii indignationem gravissimam et paenam quinquaginta marcarum auri puri, pro dimido fisco seu aerario Nostro imperialii, et pro ressiduo iniuriam passis, omni spe veniae sublata, ex aequo toties quoties contra factum fuerit, irremisibiliter solvenda. Harum testimonio litterarum manu Nostra subscriptarum et sigilli Nostri appen­sione munitarum. Datum in civitate Nostra imperiali Ratisbonae die

Next

/
Thumbnails
Contents