Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 15. (1962)
GALL, Franz: Palatinatsverleihungen an italienische Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 1530–1653
104 Franz Gall gymnasio Patavino, Bononiensi, Perusinensi, Pisano et Parisino, et quolibet alio publico gymnasio sive quomodocunque et qualitercunque creati atque doctoralibus ornamentis insigniti gaudent et fruuntur, de iure vel consuetudine. Non obstantibus quibuscunque legibus, constitutionibus, decretis, consuetudinibus, ordinationibus, reformationibus, rescriptis, privilegiis, beneficiis, exemptionibus, gratiis et praerogativis quocunque nomine censeantur cuiscunque tenoris et munitionis existant, tam factis quam fiendis, tam per vos quam per praedecessores vestros vel per quoscunque principes, duces, marchiones, comunitates, universitates ac alios cuiuscunque generis vel conditionis sub quibuscunque clausulis et expressionibus verborum etiam si talia essent, de quibus de verbo ad verbum necesse esset hic fieri mentionem specialem in contrarium facientibus. Nam nos illis omnibus expresse et ex certa nostra scientia et potestatis plenitudine quod hunc effectum derogamus et derogatum esse volumus per praesentes. Praeterea id collegium Regiense uberiori gratia et clementia prosequi eodem motu proprio ex certa scientia, sano consilio et de nostra potestatis plenitudine damus, concedimus et elargimur eiusdem collegii iurisperitorum prioribus presentibus et qui pro tempore fuerint, durante eorum officio, amplam facultatem, libertatem atque licentiam creandi notarios publicos seu tabelliones et iudices ordinarios, qui idonei sint ac litera- tura sufficientes super quo eorum et cuiuslibet ipsorum conscientiam oneramus eosque et eorum quemlibet de predictis per pennam et calamarium investiendo prout moris est. Dummodo tamen ab ipsis notariis publicis seu tabellionibus et iudicibus ordinariis, per vos ut premittitur, creandis vice ac nomine Nostro ac sacri Romani imperii et pro ipso Romano Imperio debitum fidelitatis recipiunt corporale et proprium iuramentum in hunc modum videlicet. Quod erunt nobis et sacro Romano imperio et omnibus successoribus nostris Romanis Imperatoribus et Regibus legitimis intrantibus, fideles nec unquam erunt in consilio ubi nostrum periculum tractetur, sed bonum et salutem nostram defendent ac fideliter promovebunt, damnaque nostra pro sua possibilitate verabunt et avertent. Preterea instrumenta, tam publica quam privata, ultimas voluntates quacunque iudiciorum acta ac omnia alia et singula, quae illis et cuilibet ipsorum ex debito dictorum officiorum facienda occurerint vel scribenda iuste, pure, fideliter, omni simulatione, machinatione, falsitate et dolo remotis scribent, legent, facient atque dictabunt, non attendendo odium, pecuniam vel munera, aut alias passiones vel favores, scripturas vero quas debebunt in publicam formam redigere, in membranis mundis, non chartis abrasis neque papyris fideliter secundum terrarum consuetudinem conscribent, facient atque dictabunt, causasque hospitalium atque miserabilium personarum, necnon pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt, sententias quoque et dicta testimonium donec publicata fuerint et approbata, sub secreto fideliter retinebunt, ac omnia alia et singula recte, iuste, pure facient quae ad dicta officia quomodolibet pertinebunt consuetudine vel de iure. Qui-