Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 15. (1962)

GALL, Franz: Palatinatsverleihungen an italienische Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 1530–1653

Palatinatsverleihungen an ital. Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 105 quidem notarii publici seu tabelliones et iudices ordinarii per prefatos priores creandi, possint et valeant per totum Romanum imperium et ubique terrarum facere, scribere et publicare contractus et instrumenta iudiciorum acta et ultimas voluntates, decreta [et] auctoritates interponere in quibus­cunque contractibus, regimentibus, illa vel illos ac omnia alia et singula facere ac publicare et exercere, quae ad dictum officium publici notarii sive tabellionis et iudicis ordinarii pertinere et spectare noscuntur. Decer­nentes ut omnibus instrumentis et scripturis per huiusmodi tabelliones et notarios publicos sive iudices ordinarios fiendis, plena fides ubilibet adhibeatur constitutionibus, ordinationibus, statutis vel aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque. Insuper eisdem prioribus qui ad presens eo officio funguntur aut deinceps perpetuis temporibus functuri sunt, moto scientia, auctoritate et potestate praefatis damus et concedimus amplan facultatem, ut possint et valeant naturales, bastardos, spurios, manseros, nothos, incestuosos, copulative [vel] disiunctive et quoscunque alios etiam ex nobilibus ortos ex illicito et damnato coitu procreatos et pro­creandos, masculos et feminas quocunque nomine censeantur viventibus vel etiam mortuis eorum parentibus existentibus, vel non aliis filiis legitti- mis eis etiam aliter non requisitis illustrium tamen principum, comitum, baronum, filiis dumtaxat exceptis, legittimare ac eos et eorum quemlibet ad omnia et singula iura legitima restituere et reducere, omnemque geni­turae maculam penitus abolere, ipsos restituendo habilitando ad omnia et singula iura successionum et heredidatum tam comunia etiam feudalia et emphiteolica, quam locorum quorumcunque specialia etiamsi de filiis tam legittime natis loquerentur et ad honores dignitales et singulos actus legittimos, tam ex contractu et ultima voluntate, quam alio quocunque modo, ac si essent de legittimo matrimonio procreati, obiectione prolis illegitima pernitus quiescente, et quod ipsorum legittimatio ut supra facta pro legittime facta maxime teneatur et habeatur ac si foret cum omnibus iuris solemnitatibus quarum defectus specialiter auctoritate imperiali suppleri volumus et intendimus dummodo tamen legittimationes huiusmodi non preiudicent filiis et heredibus legittimis et naturalibus, sint autem ipsi legittimati de domo, familia, agnatione parentum suorum, ac arma et insignia eorum portare possint et valeant, efficianturque nobiles fuerint non obstantibus in predictis aliquibus legibus quibus cavetur quod naturales bastardi, spurii, incestuosi, copulative vel disiunctive, vel alii quicunque in illicito coitu procreati, non possunt nec debeant legittimari liberis naturalibus legitimis exstantibus vel sive consensu et voluntate filiorum naturalium et legittimorum aut agnatorum aut feudi dominorum et spe­cialiter auten. quib. mod. natur, effio, legit, et quib. mod. natur, effi. sui, per totum et §. Naturales si de feudo controversia inter dom. et agnat. et l. iubemus et c. de emancipandis libr. et aliis similibus, quibus legibus et cuilibet ipsarum volumus expresse et ex certa nostra scientiam derogare, et etiam non obstantibus in predictorum aliquibus contrahentium disposi-

Next

/
Thumbnails
Contents