Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 15. (1962)
GALL, Franz: Palatinatsverleihungen an italienische Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 1530–1653
Palatinatsverleihungen an ital. Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 103 ernennen, Uneheliche zu legitimieren, Unehrliche ehrlich zu machen und Minderjährige großjährig zu sprechen. Abschrift: Reichsregisterbuch K. Karls V., Nr. 5 (1529/30) p. 27 v. Carolus etc. etc. Ad futuram rei memoriam recognoscimus et notum facimus tenore presentium universis. Quum inter omnia genera studiorum iuris prudentiae utilitas adeo ad omnes pertineat ut vel hi, qui e sua republica omnes reliquas artes ejiciendas indicaverunt hanc unam veluti rebus administrandis necessariam admiserint, aequum esse arbitramur ac optimo ac rei- publica nato principe dignum illius cultores nullis non favoribus et auxiliis prosequi quorum praesidio praestantissimarum urbium atque nationum imperia recte feliciterque gubernantur. Id quum praeclari quondam Romani Caesares praedecessores nostri probe animadvertissent, maxima veneratione illius facultatis professores semper habuere ac sibi adeo nun turpe duxerunt, vel inter medias acies ac bellorum occupationes huic operam navare ut etiam uno nomine libris editis eius studium apud posteros testatum voluerunt, nimirum prospicientes non minorem ex hac quam ex illa arte laudem sese assequituros. Itaque cum per quam celebris iurisperitorum collegii Rhegiensis fama fide digno testimonio ad nos devenerit cupiamusque universo collegio ob singularem famam et dignitatem atque excellentiam aliquod liberalitatis Nostrae caesareae munus impartiri quo nostram erga studiosos voluntatem et benevolentiam declaremus. Ea propter motu proprio ex certa nostra scientia animo deliberato maturo procerum nostrorum et imperii sacri fidelium accedente consilio eiusdem iuriseonsultorum gymnasii Rhegiensis collegiatis tam praesentibus quam futuris, quo etiam ipsi in alios immortalium literarum et liberalium studiorum ingenuos emulatores edignum aliquod congiarium conferre eosque ad studiorum capescendos labores spe honoris reddere possint alacriores, dedimus, concessimus et elargiti sumus ac per praesentes auctoritate Caesarea damus, concedimus et impartimur hanc specialem gratiam facultatem et potestatem plenissimam et perpetuam qua possint et valeant doctores in utroque iure creare, ordinare, et facere, et promovere, prius tamen rigorose examinis comprobatos et collaudatos, quos quidem examinandos ubi dignos et sufficienter repererint more consuetudine et ceremoniis in generalibus studiis desuper observari solitis et consuetis eisdem licentiam atque insignia doctoralia auctoritate Nostra caesarea predicta tradere et conferre. Et quod illi per idem collegium comunibus suffragiis et uti moris est in doctores creati ac promoti in omnibus civitatibus locis et terris sacri Romani imperii, et ubique terrarum libere possint et debeant omnes actus doctorales legendi, docendi, interpretandi, glossandi ac ceteros quoscumque facere et exercere, omnibusque ac singulis gaudere et uti privilegiis, prerogativis, exemptionibus, libertatibus, conseccionibus, honoribus, preaeminentiis, favoribus, gratiis et induitis quibus ceteri doctores, tam pontificii quam caesarei juris, qui in