Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 4. (1951)
BENNA, Anna Hedwig: Zur kirchlichen Symbolik. Goldene Rose, Schwert und Hut
Zur kirchlichen Symbolik: Goldene Rose, Schwert und Hut 59 Investitursymbole der Königs- und Kaiserkrönungen, es war das Machtsymbol schlechthin 1). Die mittelalterliche Staatstheorie bemächtigte sich seiner, Bernhard von Clairveaux schenkte der Staatslehre beim Schwertsegen: Oremus. Benedicere digneris quaesumus, Domine Jesu Christe, hunc ensem in defensionem sancte Romane ecclesie et Christianae rei publicae ordinatum nostrae benedictionis officio ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum, ut per eum, qui te inspirante illo accingetur, vim aequitatis exercens mole, que iniquitatis potenter evertas et sanctam ecclesiam eius que fideles, quos precioso sanguine tuo redimeres, hodie in terris descendere et carnem nostram sumere dignatus es, ab omni periculo protegas atque defendas et famulum tuum, qui hodie gladio tuo in tuo nomine armatus erit, pietatis tuae firma custodia munias illesumque custodias. Qui vivis et regnas cum Deo in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen. Bei der Übergabe des Schwertes an den Fürsten spricht er seit Sixtus IV.: Solent Romani pontifices in praeclara natalis Domini celebritate christianissimo clarissimoque alicui principi ornatum ensem dare aut destinare, quae res praefecto non caret mysterio. Unigenitus namque Dei Filius, ut humanam naturam suo conciliaret auctori, eam assumere dignatus est, ut inventor mortis diabolus per ipsam, qua vicerat, vinceretur; quem quidem victoria per ensem congrue designatur. Fuerunt insuper infideles Arriani, qui non veriti sunt Dei Filium puram creaturam affirmare, cum tamen hodierni evangelii scriptura testetur Deum omnia fecisse per Verbum. Largitur igitur presenti die maximus pontifex ensem Dei infinitam potentiam signantem in Christo Deo vero Patrique aequali et vero homini residentem, per quem facta sunt omnia, iuxta Daviticum illud: tui sunt celi et tua est terre, orbem terre et plenitudinem eius tu fundasti, aquilonem et mare tu creasti, sedes denique Dei apostolica videlicet sedes a Christo suum sumpsit stabilimentum, extititque praeparata Dei iusto iudicio praemio atque iusticiam, quibus Salvator noster verus Jesus Deus et homo profligavit sedes ipsius adversarios hereticos videlicet et tyrannos iuxta illud quoque propheticum, iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Figurat denique pontificalis hic gladius potestatem summam temporalem a Christo pontifici eius in terris vicario collatam iuxta illud; data mihi est omnis potestas in coelo et in terra et alibi. Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, quam et declarat cappa illa serica, quam pontifices gestare solent in nocte nativitatis Domini. Nos ergo volentes, ut equum est, approbatas sanctorum patrum consuetudines observare, statuimus et principem catholicam sancteque sedis a Deo utrumque gladium habentis filium devotissimum hoc nostro preclaro munere insignite necnon et hoc pileo in signum muniminis et defensionis adversus inimicos fidei et sanctae Romanae ecclesie protegere. Firmetur igitur manus tua contra hostes sedis ac Christi nominis et exaltetur dextra tua eos veluti ipsius assiduus intrepidusque propugnator de terra delendo et armetur caput tuum Spiritus Sancti per columbam figuranti protectione adversus eos, in quos Dei iustitia et iudicium pro Romana sancta ecclesia et apostolica sede preparatur. Quod tibi prestare dignetur idem Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per infinita secula seculorum Arnen. *) Eichmann, a. a. O., II, S. 100—111; Claudius von Schwerin, Zur Herkunft des Schwertsymbols, Festschrift für Paul Koschaker, Bd. 3, Weimar 1939, S. 324, 346.