Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
Függelék
referat ante acceptam a gubernio superinde informationem. Sed ita procedat: Quam primum memoriale a sua maiestate ad cancellariam remittitur, statini coacto cancellariae consilio ponat suam opinionem in scripto et una cum memorialis copia mittat ad gubernium medio cancellariae Transylvanicae, ut gubernium suam informationem dare possit, qua accepta et pro possibili cum voto cancellariae aulico Transylvanicae concordats, ita tandem ad suam maiestatem referat. Quod si autem contingat, ut cancellaria aulico Transylvanica per aliquem conscientiae scrupulum ab informatione vel voto gubernii omnino discrepet, iterum ad gubernium de concordandis votis rescribat, quae concordia votorum, si omnino sic etiani nullatenus obtineri possit, licebit tandem votum gubernii distinctum et votum cancellariae distinctum ad suam maiestatem referre. 9-no. Quod ad taxam, quicquid taxandum erit sive in Transylvanica sive in aulico Trannica cancellaria expediatur, taxator Transylvanicus pariter ac Yiennensis congerant et tandem tota summa utrobique congesta dividatur inter Trannicam et aulico Transylvanicam cancellariam, ita ut 2 3 cedant aulico Trannicae, una tertia autem Transylvanicae. Taxa speciticata submittitur suae maiestatis clementissimo iudicio, ita et proportio participationis inter duas cancellarias et personas singulas in utraque cancellaria constitutas. 10-mo. Quod in registratoris instructione ponitur, ut certa et specitica illorum bonorum etc. describatur etc., hoc inpracticabile est, tum quia praestari a registratore non potest, tum quod regestrum bonorum a privatis iure perpetuo possessorum in cancellariis vel archivis Trannicis nunquam fuit repositum, nisi si quis ultro in capitula deponere voluit, imo salvis legibus, neque postulari hoc a principibus ])otuit, sed tantum regestrum bonorum fiscalium, quod sub principibus liákócziis est impressum, cuius unuin exemplar potest etiam in archivo cancellariae aulico Tranniae deponi; ergo ut illud punctum ex instructione registratoris expungatur, humillime sua maiestas oratur. 11. Kationé praecedentiae ofticialium principalium supra consiliarios humillime quidem agnoscunt benignissimam suae maiestatis resolutionem domini consiliarii et officiales omnes, sed quoniam hac occasione aliquot ex dominis consiliariis, qui iure senioratus adeptae dignitatis nunc praecedunt, degradari videntur, ideo propter fraternam concordiani e re videtur differri praxin hui us ordinantiae caesareae usque ad mortem illorum dominorum consiliariorum.