Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

Függelék

Insuper erat totum gubernium suam maiestatem cum pro­fundissimo respectu, ut consiliarii sive sint comites aut barones, sive non. sed quoniam sunt umbra maiestatis regiae, ideo in conversationibus etiam habeant ius praece­dentiae supra omnes proceres, qui apud nos regalistarum nomine veniunt. etiam si sint comites vel barones. Metui enim potest, ne ex singulorum gubernii membrorum despectu nascetur contemptus totius corporis gubernii, et inde ser­vitii regii multi defectus cum promotionis ad clarum guber­nii gradus vel motivo non semper qualitas et stemma, sed dotes animi potius censeri debeant. 12. Quod ad literas suae maiestatis 24. Mártii datas etc., quae comitis Nicolai Bethlen, quasi credentiae sunt, quod gubernium collective sumptum et singula etiam eius membra iniinitas suae maiestati agunt gratias, pro caesareo regiis beneiiciis, salariorum auctione et bonorum Albensium benignissima concessione etiam cumulatis. Et quod ad benig­nissimam suae maiestatis in iisdem de officio nostro admo­nitionem attinet, fatemur omnes et singuli nos homines labiles et fragiles esse, studere tarnen pro posse ita munere fungi, ut Deo suae maiestati et patriae respondere possimus, correcturi etiam Deo opitulante defectus, quibus praesertim dura ista tempóra carere non possunt. Sed simul suam maiestatem humillime orat gubernium, ut tam generales contra gubernium, quam particulares si fuerint contra eius membra quaerelae a sua maiestate audiantur altera aure alteri parti reservata. Imo dignetur clandestinas contra omnes, vel huius aut illius personam informationes, quibus excelsum ministerium et ipsae sacrae regis aures dietim obruuntur ea benignitate et aequitate temperare, aut omnino tollere, ne ista gangraena publicam Transylvaniae salutem immedicabiliter corrumpat et exedat. Cuius vel iam immaturi fructus sunt independentia et inobedientia omnium, ut mandatorum gubernii vel nullus, vel lentissimus effectus sit. Qualis enim regentis authoritas, talis et parentium est alacritas. Accedit thesaurariatus necdum bene constituti sphaera, plus quam salus Tranniae patitur, ab excelsa camera aulica extensa et intensa can­cellariae etiam aulico Transylvanicae praxis temperamento indigens. De quibus, quae nunc domino comiti praescribi non potuerunt, revalescente domino thesaurario comite Apor sequentur. 13. A mint ő felsége a tavalyi candidatiók és instruc­tiókról való gubernium memorialéját visszaküldötte, mi azont ismét visszaküldjük cum hac humillima declaratione.

Next

/
Thumbnails
Contents