Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
convulsit muros, ut prolapsi fossas impleverint civitatis. Statim ergo Albani urbem invadentes, nec aetati nec sexui pepercere, quidquid obvium ferro conficientes. Tristissimus bic casus ita Germanos perturbavit, ut de subito nullo servato ordine promiscue ad portum flumenque proruerent ac profugerent, adeo quidem trepidantes, ut quo mortem evitarent, in naves et scaphas se praecipitarent, divinaeque se providentiae permittentes, pars secundo fiumine descenderent, pars adversum flumen remorum auxilio subirent. Verum maximam eorum partem immissi statim Tatari consecuti ceperunt, adeo ut de tribus praesidiariorum millibus vix trecentos effugisse crediderim noctis tenebris tectos atque conservatos. Inter captivos nemo repertus alicuius nominis. neque ex illorum quoquam, quid principe Croiaco factum sit, resciri hactenus potuit, quamquam diligentissime in eum fuerit inquisitum. Hic princeps eodem die mensis Octobris octavo Taurunum advenerat et comitem Asprimontium certiorem fecerat, auxiliorum postero die secundo flumine venturorum. Verum de hoc quoque Asprimontio nil hactenus certi indagari potuit. Nec in interiore, nec in exteriore urbe vel minima casula restitit, adeo omnia omnino aedificia flammis consumta sunt. Interioris urbis nioenia tota sedibus suis evulsa et disiecta sunt, sed exterioris pleraque supersunt. Hac urbis eversione per pulverem pyrium bomborumque aliquot, qui altero etiam ab urbe capta die dissiliere, magnus Turcarum numerus interiit. Ad diem XI. Tatarorum Chaganus, corpore licet invalidus, in castra ad Vizirium venit. qui cum quidem belli consilia agitaturus Vizirius est, at iam illi haec sedet sententia, tres Turcicos mittere Ossechium oppugnatum praefectos cum omni Tatarorum copia. Cui rei exsequendae Savus fluvius ponte iungitur, qui e navibus et scaphis magno nupero (sic!) Tauruni deprehensis intra biduum perficietur. Hoc itidem Excellentiae Vestrae affirmare ausini, ni tempus anni bellicis expeditionibus commodum eftluxisset, fore, uti Vizirius hoc adhuc anno Budam obsessum iret. Cognovit enim e captivis, per quam paucos in praesidio esse tam Osseckii, quam Budae magnamque partem ex morbis infirmos. Tauruni reperta sunt tormenta bellica maiora centum, minora non multo plura, quae cum bombis et pulveris pyrii copia sub terra reperta, plenae sufficiant sustinendae obsidioni.