Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

illius quantitatis salis lapidibus centurn et pariformiter de minoribus centum ponderentur, quorum pondere cognito, idem homo cameralis intersit, dum illi lapides salis ratibus imponentur, fiatque connumeratio majorum et minorum, ut sic annotato numero, possit pondus totius quantitatis erui, solutio autem fiet juxta centenarium Transylvanicum et pretium, vigore hujus accordae conventum, nimirum pro singulo centenario 86. den. Quantum vero Quinto. Salem in currubus, usque in Nagy-Szollos devehi solitum attinet, conclusum est, ut pro singulis cen­tum lapidibus in praetacto Nagy-Szollos quadraginta floreni Hungaricales solvantur, sintque iidem lapides ad minimum ejusdem ponderis, prout beneficio Tibisci educendi, ut autem Sexto. Etiam quoad fragmenta salis ex Maramaros in equis in has partes induci soliti, quid certi statuatur, conven­tum est, ut de ejusmodi fragmentis annuatim ordinarie non plus, quam quod quadringenti, in casu autem caristiae petito prius camerae Scepusiensis assensu, quingenti equi baiu­lare possunt, inducatur; quo in passu, ne quaepiam frau­des committi possint, tenebuntur ii, qui similia fragmenta inducere voluerint, semper a salis praefecto Ronaensi sche­dam accipere, eandemque in tricesimis, per quas transituri snnt, producere simulque etiam solitam hactenus tricesi­mam persolvere. Permittuntur itaque pro inductione ejus­modi fragmentorum per tricesimam Munkacsiensem centum quinquaginta, per Nagy-Szollosiensem quinquaginta et per Szathmariensem ducenti equi, ita tamen, ut talia frag­menta in comitatu Szathmariensi, solummodo inter Nagy­banyam et Aranyas, Medgyes, illincque per Turterebes, Halmi et Xyalab usque ad Xagy-Szollos, ipso tamen oppido Xagy-Szollos excluso, in Bereghiensi vero comitatu post Munkacsinum et Szentmiklos. in districtu Poloniam versus situato, exceptis tamen ipsis Munkacsino et Szentmiklos, liceat distrahere et vendere. Quae singula praemissa taliter conclusa et conventa, prout ab hodierno dato ab utrinque observabuntur et prima quaque inducendi salis Maramarosiensis occasione usu robo­rabuntur, ita quoque ex parte quidem caesareae commissionis summe dictae suae sacrmae Matti pro benignissima ejusdem suae sacrmae Mattis, ex parte vero plenipotentiarii prelibati celsissimi principis Transylvaniae suae Celsitudinis pro gra­tiosa ratificatione exhibebuntur ejusmodique ratificationis expost utrique partium assignabuntur. Interim autem et in majus robor liujus accordae bina exemplaria, quorum unum prae manibus comissionis et camerae, alterum vero

Next

/
Thumbnails
Contents