Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
datis et uberiori relatione reducis ablegati mei generosi Pauli Nagy elementissim um sacratissimae Majestatis Vestrae caesareae et regiae suae erga me gratiae humillime cognovi incrementum; quod sacrraae Matti Vrae humillimis in perpetuum demerebor servitiis et quia nihil dubito, quin hactenus quoque sacrma Mattas Yra intemeratae meae ac statuum regni Tranniae erga sacratissimam Majestatem Yestram et rempublicam Christianam devotionis et reális fidelitatis hoc etiam anno supra vires contestata clementissime experta fuerit exemplaria, tarnen cum ablegatus meus fidelis mihi sincere dilectus Michael Vay humillime sacrmae Matti Yrae uberius exponet et pro relaxatione cunclusae vix supportabilis repartitionis humillimam meam et statuum sacratissimae Matti Yestrae porrecturus est supplicationem : humillime rogo sacrmam Mattem Yram, dignetur paternum misericordiae suae grémium aperire atque attritum et exhaustum regni hujus populum dulcedine caesarei ac regii sui affectus et optatae resolutionis clementissime consolari, ut per hoc universis statibus modernis et futuris peculiaris praebeatur stimulus, tramitem constantiae et rectitudinis in lidelitate sincera perpetuo calcandi atque mecum humillime ac devotissime semper sacrmae Alatti Yrae inserviendi. Servet deus sacrmam Mattem Yram quam diutissime incolumem et felicissime regnantem. 2. A z ország nevével a császárnak. Oblatam caesaream et regiam sacrmae Mattis Yrae protectionem securitatis promovendae clementissimam sollicitudinem libertatis conscientiae et religionum receptarum promissam conservationem nostrum fortunarumque nostrarum paternam curam penes benignissimam sacrmae Mattis Yrae resolutionem Yiennae 11-ma elapsis Decembris editain uberius representavit nobis generosus Paulus Nagy redux celsissimi principis, dni dni nostri clementissimi ex augustissima sacrmae Mattis Yrae aula ablegatus, quam sacratissimae Mattis Yrae clementiam constanti, reali ac sincera eaque perpetua fidelitate universi et singuli sacrmae Matti Yrae humillime reservire non intermittamus. Credimus clementissime recordari sacrmam Mattem Yram, qualia testimonia verae subjectionis et intemeratae fidelitatis annis quoque superioribus reddiderimus, dum servitia sacrmae Mattis Yrae et commune bonum totius christianitatis omni applicatione et studio secundare conabamur. Omnes certe in