Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
hac patria linguae omnesque populi admirandis divinitusque fortunatis armorum successibus applaudendo, ulteriorem eorundem gloriam et ad exterminium barbaricae nationis majora incrementa omnibus votis, desideriisque anhelabant, ut nimirum mutató inquietem et respirium Ottomanicae servitutis jugo penetrabili tandem consolatione sub regimine sacrmae Mattis Vrae perfruerentur. In praesentibus quoque onus propositae repartitionis eo moderamine suscepimus, ut promptissimi conatus et in contributione necessaria intuitiones S. Mattis Vrae promovendi obsequium, realitatem et vigorem fidelitatis nostrae palam ostenderemus, prouti etiam in hoc tramite firmiter persistimus. Quia tarnen fatendum nobis est, quod pecuniae defectus quo isthaec provincia ob carentiam commerciorum vehementer laborat, baud quamquam concedet, ut promissis nostris et transactioni initae satisfacere valeamus : ideo coram throno sacrmae Mattis Vrae in profundissima submissione provoluti, suplicamus aliquam ex summa pecuniaria relaxationem, ut capaciores alacrioresque reddamur ad ulteriora sacrmae Mattis Vrae servitia, quibus et inposterum promovendis pro muneris obligationisque nostrae exigentia nunquam sane deerimus contestaturi in eo documenta, non minus intemeratae fidelitatis, quam devotissimae subjectionis : neque dubitamus, quin sacrmae Matti Vrae innata dementia vota precesque nostras benignissime exauditura sit. Et si nemo unquam ab augustissimo conspectu ejusdem sacrmae Mattis Yrae recessit tristis, nos quoque eam indubiam de paterno erga nos affectu praeconcepimus fiduciam fore, ut ablegatus noster Michael Vay, postquam necessitates communes et enervatum hujus provinciáé statum in conspectu Vrae Mattis augustissimo delineaverit clementi et optata cum resolutione revertatur moestitudinem animorum nostrorum caesareae paternaeque consolationis dulcedine deliniturus. Hoc nobis posterisque nostris peculiarem praebebit stimulum ad perpetuandam fidelitatem ea dexteritate et rectitudine, quam interessa S. Mattis Vrae nostra obligatio et commune bonum totius Christianitatis desiderant. In reliquo etc. 3. Caraffa generálnak urunk nevével. Acceptatissima mihi est et officiosis servitiis demerenda sincera Excellentiae Yestrae erga me confidentia reruinque mearum ac statuum hujus regni Tranniae promovendarum accurata sollicitudo, uberius in honestis suis litteris Yiennae