Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)
32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok
apprecor. Pontium praedictorum et Rabensis passus custodia quantum in animo et desiderio excelsi dni nostri supremi vesirii sit, ex imperialibus ipsiusque litteris facile liquet, par itaque studium adliibere dignetur, ut ])raestito isto gratissimo imperiali maiestati servitio, lionoribus regiis accumulata et suis optatis potita foeliciter patriam ac sedem regni sui repetere possit; fateor, nqn defuisse liuic imperiali commissioni, consilium quorundam magnatum. laborum enim ingentem molem liuc advenienti Celsni Tuae praeviderant, et militares gravissimas actiones, modo vero pro custodia Rabensis passus multa quidem vigilantia requiritur, sed non adeo multus labor, maior vero honos et gloria enascetur, cum gratum potentissimo imperio manus suscipiat. ergo zelo quo afficior, honoris et aestimationis Celsnis Tuae ductus obsequentissimis hisce meis litteris insinuare Celsni Tuae auserim, ut alacriter custodiam istam tantum rebus suis pondus addituram aggrediatur, sed nimium caveat. ne per aliquam incuriam illorum, quibus talis cura pontium secundario committetur, damnum aliquod illis inseratur ab liostibus, quinimo si ita visum fuerit. forte utrinque in singulis pontibus fortificationes erigendae sunt, infixis palis impositisque validis sclopetariorum praesidiis communiendae, ut securitas illis comparetur, quod vigilantiae suae et optimae directioni remittitur. Faxit deus, ut in conspectu imperatorio hac etiam occasione gloriosum ipsius nomen cum laude praedicetur. Certe excelsus dnus noster supremus vesirius maximae fidei Celdnis Tuae hocce necessarium opus credidit et par ab ipsa studium expectat. Praeterea insinuatum milii fuit, ut a Celsne Tua sufficienti equitum numero stipatus legatus quidam ad imperatoria castra expediatur, qui adsistat aulae excelsi dni supremi vesirii. possintque per ipsum communicari atque conferri res, quaecunque gravissimae intervenire poterunt. Deus optimus rerum ipsi foelicitatem et vitae diuturnitatem concedat. Datum in castris sub Yienna die 4. Augusti 1683. Celsnis Tuae ad servitia paratus Alexander Maurocordatus. Kiviil: Devan Nalaczi uram adta fel die 18. Septembris 1683. (A Magyar Nemzeti Múzeumban őrzött eredetiről.)