Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 17. 1679-1682 (Budapest, 1894)
31. fejezet: 1679-1683 - Törvények és okiratok
1680. SZEPT. 30. 121 sylvaniae excellentissimo vesirio proxime missis, est manifestum. Quia vero al) universis ferme cliristianorum regibus et electoribus principibus (uti perhibetur) admoniti sunt partes litigantes, imo ab ipso papa Romano (cuius transgredi mandatum mortale ab ipsis putatur peccatum) impo j situm est ipsis. ut uterque (caesar scilicet Germanorum et rex Galliae) cum adversariis suis faciat pacem et reconciliationem, ne discordia ist-oi-nm aliquid detrimenti ab exteris gentibus (intelligunt procul dubio portam fulgidissimam) accipiat respublica christianorum; quo factum est. ut Hungaris pro libertate militantibus omnium aviticarnm suarum libertatum restitutionis, damnorumque refusionis, dum modo ad pristinam redeant fidelitatem, a Germanorum caesare ultronea offertur pollicitatio: quorum quidem Hungarorum, frustranea (ut ipsi impatienter vociferantur) a tot retroactis annis, auxilii portae fulgidissimae expectatio. accedente etiam confiniariorum imperatoriae Maiestatis militum (postposito excellentissimi domini supremi vesirii mandato) intolerabilis insolentia, nisi subitanea adhibeatur medela, certe maturabit defectionem. Quare celsitudo principalis Transsvlvaniae. tanquam servus fulgidissimae portae obsequentissimus, incommoda ex hac re obventura subolfaciens. iteratim protestatur, ne suae celsitudini vitio veitatur, si amplius illos in fidelitate conservare non potuerit. Placeret tamen snae celsitudini principali, si portae fulgidissimae non adsit modo opportunum tempus illos juvandi, traderentur suae celsitudini, nomine imperatoriae Maiestatis, literae plenipotentiales, se ipsam interponendi, pacem tractandi, et si fieri posset, ex voto et iuxta placitum portae fulgidissimae etiam perficiendi. Secus enim fiet brevi, ut praefati Hungari. inutilis morae pertaesi. neglecta nedum protectione erga istos per tot annorum decursum praestita, sed vel ipsa mentione condecenti fulgidissimae portae. oblatam serio a Gernranorum caesare pacenr arrrplectentur. Luterinr tamen prout in aliis omnibus rebus, sic arduo hoc negotio sua celsitudo principalis judicio portae hujus felicissimae sapieutissinro sese submittit, cuius benignam de hac re eamque citissimam expectat resolutionem. En bizony ennel jobban nem tudtam, mivel iidonr is rovid s alkalmatlan volt hozza. (Eredeti fogalmazvany az erdelyi volt kir. fokormanyszek leveltaraban.)