Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
diem ad summum continerent se, et expectarent, et resolutionem intrandi haberent, quod eo magis ad executionem dari posse modo video, quod dnus Radiz a porta regrediens, nihil eoniunctioni militiae hungaricae cum polonica contrarium attulerit, imo dni legati scribant, posse illam tuto fieri, neque summum vesirium, dum a gallis praestitam ipsis fuisse pecuniam, declaraverunt illam male habuisse. Cum igitur Cels. princeps tot malis ex omnibus partibus remedium dandi apertae sint viae et occasiones dentur, tutissima etiam Vra Celsne et inclyto regno suo, rogare non desino et supliciter orare, ut uti ipsis bene et prompte non dedignetur, et ita res disponere et ordines suos dare, ut milites polonici ad praedictum terminum, quem impatienter expectant, conjungere se possint cum hungaricis, qui Vi ae Cels. ordinibus et voluntati, prout debent, devoti semper et submissi rem non retardabunt, dum Vram Cels. et illam non impedire intelligant, ita amicabilis jiraesens et non contemnendus succursus non evanescet, causa justissima promovebitur et Vra Cels. immortale sibi nomen et memorandam omnibus temporibus gloriam comparabit. Sum et maneo cum solito meo et debito respectu Vrae Celdinis addictissimus et obsequentissimus servus Lanfr. C. de Forval mp. In arce Clival 8-a Septembris 1677. (Eredeti. Nemzeti Múzeum. Tunyogi-gytíjteméiiy.) b) 1677. sept. 11. Reverend abbé levele. Celsme princeps dne due mihi colendissime. Jam ab hesterna die Cels. Vrae indispositionem magno cum dolore acceperam, sed cum hodie illam continuare intellexi, et me Vram Cels. adire noil posse, dupliciter mihi condolui. et quod sua inconimoditas non recesserit et quod in nianibus ipsius, quas ah ilmo dno de Forval pro A ra Cels. accepi litteras, reponere non valerem, sicut et de rebus, quas ad me scribit, Vram Cels. informare non beeret, a magn. dno aulae magistro rogaverain, ut quod per me efticere non possem, per i])sum et cum ipso conferendo praestarem.