Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
Quod speraveram, ignarus consuetudinis regni Cels. Yrae, quae ipsi lion permittit colloqui cum ullo legato extraneo, nisi in praesentia ipsius Celdnis Yrae, aut alicujus ex consiliariis intimis, quod si prius rescivissem, ita importune non premissem. Parcat igitur mihi Cels. Yra, demisse rogo, si illam hisce litteris tam intempestive turhare ausus fuerim, sed res satis niagni momenti mihi visae sunt, ut illas Yrae Cels. citius communicarem. Copiae enim polonicae, aut potius ipsarum officiales, qui militum suorum nimiam desertionem appreliendunt, scribunt se amplius expectare non posse, victus deiicere, generales imminere, et ulla quaque ratione milites continere non valere. Yidentur itaque aliquid velle tentare, quod si mediante Yra Cedne impedire possemus, libenti animo faceremus. Sed quod nos magis ad recurrendum Yrae Cels. inducit, illud est. quod ita tempus urget, quod remedia propter nimiam distantiam locoriim ab excellmo dno marchione expectare non possimus. Sicut erga Vram Cels. de istis rebus praemonere, sic et solitae suae clementiae recursum habere debuimus, ut velit favere transitu copiarum polonicarum in Hungáriám, ubi se jüngere possint cum dnis exulibus et sic in loco commodiori ordines Cels. Yrae et adventum cursoris ex porta othomanica expectare valeant. Quod si Yra Cels. mihi responsum reddere dignatur, diligenter ilmo dno de Forval et copiis in Polonia significare debebo. Hunc favorem a Yra Cels. confidenter promitto. Cum sim et maneam Cels. Yrae omnem incolumitatem et omnia fausta apprecando, Celdnis Yestrae obsequentissimus et obligatissimus servus D. Reverend mp. In Radnot 11-a Septembris 1677. (Eredeti. Nemzeti Múzeum. Tunyogi-gyűjtemény.) Jegyzet. Reverend abbénak ugyan e tárgyban Telekinek Vincz Sept. 11. és Fejérvár Sept. 20. írt két levelét lásd Történelmi Tár 1890. 525. 1.