Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
tente et eontendente dno directore, dantur paria. Fit cum ipso tandeni fiet, sequentia tempore docebunt. Altera proclamatio dni directoris erat ratione cujusdam foeminae conjugis per macliinationem seu potius meretricationem mariti quondam sui Petri Fekete a moechis suis interfecti et quia ob mortem ejusdem plures etiam alii in continua persecutione erant coesi; quia tota causa in uxorem hanc nefandam redundarat, ideo ad notam sententiatae. Yerum prius illa se clam receperat in Moldaviam. De ott mas biro jarasa vagyon. Yolebat itidem tertiam aliam resuscitare causam contra orphanos cujusdam N. Csiszar de Borberek noniine ex eo. quod parens eorum ob bigamiam notatus, sententia inexecute remanserat, jam vero revivificare volens, ex eo, quod patrator demortuus fuisset, causa quoque demortua et expirata esse judicatum est, quare hucusque dnus director non suos adaperuisset oculos. Tertia similiter jam aliquoties penes postulatum cottus Dobocensis agitata causa post ter factas instantias, quatenus matrona illa ob intexicationem, utisuspicio est dnae quondam G-yulaffianae et Macskasianae, Fejervari Boldizsarne vocata, nunc in arce Szamosujvar captiva, per fidejussionem dimitteretur, ac in suo foro competenti, nempe cottus lite prosequeretur. Tandem in fine finali resolutum est, nequaquam in foro cottus illam causam posse discuti. verum quia casus adeo esset extraordinarius. in proxime affutura dieta seu termino octavali per dnos tabulae assessores primo et ante omnia dirimeretur. Interim dnus Kereszturi Istvan fidejussionem suscepit pro ipsa in fi. 500. Postquam dni consiliarii intrassent domum audientialem suae celsnis, perlectae sunt supplicationes nonnullae; inter alias sarcastica quaedam supplicatio prudentis et circumspecti Christophori Calmanni seu Gottzmeisteri de Cibinio, praejudicans. et in despectum serviens toti universitati et comitis officialiumque Saxonicae nationis, praetendens idem supplicans bona quaedani argentea tempore obsidionis Cibinianae per dnum quondam Joannem Boros apud se et in domo sua deposita, et rebus sic exigentibus per principem Achatium Barcsai in communem ejus temporis necessitatem, redemptionem videlioet pacis publicae conversa ac sub quietantionalibus litteris ex domo ejusdem tunc ablata; pro quibus quidem bonis licet postmodum possessiones integrae Kutyffalva et Pojenamorul ad manus ejusdem in contentationem eorundem bonorum fuissent data et concessa, quae per aliquot annos etiam possedisset, usum fructumque earun-