Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

<lem possessionum percepisset, ac postmodum pro iisdem pos­sessionibus inscriptionalem summam levasse, proprio tamen ductu incitatus. eatenus supplicavit dnis regnicolis, quasi vero per fraudem et fraudulentas machinationes dni quondam Andreae Fleischer judicis tunc regii civitatis Cibiniensis etc. jam vero fato functi a contentatione ejusdem sunimae defrau­datus fuisset, atque eadem careret et ad praesens contra jura regni etc. Quia vero de jui ibus regni fecerat mentionem etc.. ideo status rejecerunt supplicationem ejusdem hoc pacto: Quod si esset contra jura regni factum, quaereret praeten­sionem suam a successoribus et posteritatibus dicti Andreae Fleischer secundum jura regni, quod nulli esset prohibitum. Ex altera vero parte dni officiales Cibinienses consurgentes, protestati sunt solenniter se lioc omnino jure vindicaturos, quod insciis invitisque ipsis tali per omnia sinistra infor­matione sit ausus onerare regnicolarum aures etc., quae omnia aliter se onmino haberent. Perinde etiam procurator dnae lelictae Fleischerianae uti et Tobiae Fleischer filii, dicti Andieae Fleischer Elias Czejbert protestatus est coram universis statibus solenniter se omnino jure prosequi, nec inultum relicturos ob scomma illud et sarcasmum in et contra defunctum jam dnum Andream Fleischer innocenter projectum. Quae ornnia uti et omnes status alii sic vel maxime universitas tota Saxonica factum tam audax, temerarium et impertinentissimum 11011 sine admiratione et vindicanda obstupefactione excepit et intellexit. Uti et rem dignam, quae sine vindicta 11011 relinquatur. Quod et puto fiet. A prandiis conventum erat ut residuum controversiae adhuc inter dnos Ralassam et Kapi ultimate decideretur. Yerum quia ex assessoribus aliqui plus potui indulserant debito, maxime vero dnorum protonotariorum alter (quidsi ex composito ?) a quodam magnate prandio exceptus ob crapulam, licet vocatus, se non posse ascendere excusasset, factum est nihil. 1'rgentibus interim summe dnis statibus resolutionem principalem ail praecipuum suunr postulatum, de quo satis supra. Quid enim ipsis prodessent articuli contra parliculares alias querimonias, quod si libertas eorum in incaptivatis patriae proceribus ligata teneretur ? etc. Verum post pluri­mas rixas et contentiones ultimate per dnum praesidentem admoniti sunt, ne clamitarent. Sua enim celsdo nunc etiam recenter denunciasset per ipsum, pacato essent animo, suam enim celsnem sub ista adhuc diaeta se de ea re benigne resoluturam, nec ultra dilaturam. Yerum quando hoc fiet etfective pro voto. tempus docebit, vix tamen sperabatur.

Next

/
Thumbnails
Contents