Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

Milley János Jézus-társasági szerzetes jelentései az 1648-1653. évekről

1648-IKI JELENTÉS. 481 amplum et capax catholicorum omnium, qui in regno sunt; habet chorum more parochiali positivum unum, cam­panas tres, duas turres, sacristiam commodam, altaria tria, cryptam pro nostris ante summum altare, caemiterium extra se muro circumdatum ; B. Yirginis Assumptae honori est caeteroquin dicatum. 2-do. Adjacet templo liuic, amoeno vere loco et aspectabili castellum ad septentrionem : inodo quidem ruino­sum ; sed quando nostrorum erat commode habitabile, prospectus inde ad omnes partes se diffundit gratiose ad vineas Claudiopolitanas, ad prata. campos, insulas. subter­labentem fluvium lympidum et magnum. Samosium dictum, et molam radici castelli intixam. ac montes ad meridiem surgentes. Non aedilicatur hoc a principe defacto, quia forte cogitat jesuiticum esse et non vult eorum aedifica­tor haberi. De scho 1 is. 1-iiio. Scholarum situs longe jucundior et salubrior donius nostrae situ, jacet e regione statim quasi in colle, prope Samosius minor lympidus decurrit fluvius, in tres partes divisus. complectens insulam gratiosam. quam, si liceret aliquid possidere sub isto principe, nostri facile acquirere possent. 2-do. Hoc tamen in hoc scholarum jucundo situ est delectus, quod angustae sint, tres quidem sunt diversae, et duas classes quaelibet habitatio continet. sed nulla suffi­cienter et capaciter, tamen de dilatatione cogitatum est. imo de translatione ad vallem, quae penes fluvium est ; et ubi iam pauperibus studiosis domus lignea est aediticata. 3-o. More istarum partium procedunt omnia in scho­lis. quantum fieri potest. In recreationibus parciores sunt, ne scandalizetur populus, quod Monostorinenses studiosi non studeant. 4-o. Recipiuntur passim diversae sectae adolescentes ; ut arriani, calvinistae, schismatici, lutherani, et fidei catho­licae. Rhetoricam tamen absolvere non permittuntur ulli praeter catholicos. 5-o. Claudiopolitani cives ditiores et nobiliores darent filios suos multi nostris scholis ; sed quod die Dominica non permittantur tilii eorum ad templum calvinisticum ire, sed ad nostrum cogantur, abstinent a dando, non quod ipsi nollent etiam liac conditione dare, ut frequentent nostra templa ; sed quia praedicantes eorum ex cathedra in eos detonant, et more suo parentes excommunicant. a caena ERDÉX.YI ORSZÁGGYŰLÉSI EMLÉKEK. XV. K. 31

Next

/
Thumbnails
Contents