Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
Milley János Jézus-társasági szerzetes jelentései az 1648-1653. évekről
Domim arcent etc. atque ideo veriti liunc pudorem. queiu ilii magni aestimant, cum filiorum dispendio eos ad nostras scholas dare 11011 audent. 6-to. Etiam proceres regni calvinistae libenter darentfilios suos, sed verentur principem; a quo statim gravitei monentur, si qui suos filios nostris scholis tradant, reputans eos idololatras, et malae conscientiae homines; sicut. factum hoc anno protonotario regni. Catholici tainen domini libere audent dare filios suos, sicut et dant libenter. 7-o. Catechesis controversistica tit in una illarum diebus Veneiis per decursum anni. 8-vo. Classes 4 majores liab( jnt Congregationem Natae Eeginae Angelorum, quinquagenarium circiter numerum constituentes, exceptis iis, qui iam finitis scholis vel aulicL vel sui iuris facti, eo nihilominus spectant. Celebratur liaec in sacello domestico, praeside magistro rhetorices. Omnia pergunt in ea, quantum fieri potest, more consveto sodalitatum, excepta flagellatione publica, <{uae quoniam scandalosa foret, fit privatim in sacello. 9-no. Declamationes quovis mense rhetores et poetao habent simul, vel alternis mensibus, prout est numerus discipulorum. Publicas tamen actiones binas quovis anno habent; unam in festo Corporis Christi, aliam in festo Assumptae Virginis: in quarum ultima etiam praemia distribui solent; causa tam praematurae distributionis est conventus dominorum, qui tum solet esse universarius et fre({uentissimus. 10. Minores vero actiunculae die Parasceves binae ternaeve fiunt ad sepulchrum dolorosae, idiomate patrio. et aliae etiam in decursu anni fieri consueverunt a diversis magistris pro exercitio juventutis, aut si contingat ilii aliqua dominorum comitia fieri. Eodem modo pro exceptione varia parati debent esse magistri, et pro orationibus funebribus ac affixionibus, quas vehementer requiiunt a magistris. 11. Ad liumaniora per se inclinati videntur juvenes. maxime ad stylum solutum; mirantur omnes toto regno. quam expedite loquantur latine studiosi Monostorinenses: dicimur eis infundere latinitatem. 12. Ad pietatem tamen iidem difficulter adducuntur: nec convertere audemus nobiliores, eo quod cum cogantur ire ad aulani principis statim post studia. nec possint exire ex regno, iterum facile vel cogendo, vel sponte relabantur in haeresim. Sed fructus praecipuus est, catholicos in fide stabiliendi, ne promissionibus ullis vel in aula, v<4