Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
9) 1674. okt. 18. Teleki Mihály levele a bujdosókhoz. A magyarokhoz 1674. ok tói) er 18-kán. Ad intimationem sermi potentissimique regis Galliae ad modernum sermum regem Poloniae factam. expeditus est a sua sacr. Mte certus quidam legátus natione gallus, homo spectabilis et in negotiis politicis versatus. ad me cum credentionalibus liteiis et legationali. Austriaca tyrannis. qua a multis saeculis ad commiserationem exterarum gentium excruciantur exules hungari. constitit hactenus regnis et provinciis christianis; praesens vero oppressio eo majorem condolentiam excitavit. quo vehementiori impetu in libertates, personas, bona et famam Hungarorum cum extrema regni ruina sevire videtur. Quae truculenta et inaudita calamitatis vis praefatorum regum corda accendit, ut cogitarent de remediis, quibus infelicitati et jamjam concidentibus gentis hungarae rebus subveniri posset, ut in pristinam libertatem. omniumque glóriám, cum eliminatione tyrannidis Austriacae, Hungaria restituatur. Constat quidem, quantopere intricata sint in porta Otomanica Hungarorum negotia. nec etiam permittit ratio status, ut a fidelitate ejusdem portae abstrahantur, nisi extremum periculuni, et cum regno universo universalem ruinam, totalemque interitum subire (velint). Sed nec hoc carere videtur periculo, si universis viribus Otomanicis adiuti regnum et possessions suas recuperaverint. Yerendum enim, ne a tain immani potentia vel supprimantur, vel ex tyrannide in aliam tyrannidem prolabantur. Consilia proinde sequenda essent talia, <|uibus Hungaria suis viribus resurgeret, armisque propriis sese in statum libertatis vindicando jugum Austriacum de pleno et toto excuteret; staute nihilominus fidelitate et subjectione erga fulgidam Portám, compensione certi tributi annuatim praestanda. Quod ipsum, modo doniini Hungari tam benignam sersrum regum resolutionem non repudiarent, hoc modo videtur deduci posse in effectum. Quandoquideni christianissimus rex post jam multas victorias imperátori Leopoldo bellum in Germania continuare decreverit, necesse esset, ut subsidio ejusdem regis cliristianissimi ex liac parte fortissimas incursiones facerent ; serinus autem rex Polonia inito cum Turcis foedere aliam provinciám invaderet, quo majori vi et insperato impetu potentia domus Austriacae