Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
infringeretur, cujus eversionein rex (ialliae unice, praeter ea nihil aliud intendit. Atque sic Dnes Vrae securae esse possunt, quod sersmi reges niliil privati sibi quaerant iu successu hoc, sed praecise salutem et emolumenta regni Hungariae. cujus lacrimabilem statum et eversam pristini regiminis formam in animos penitus demiserunt. I)e modalitatibus succurrendi inter me et dnum legatum in secreto tractatum est; sed quia juramento cum scriba Absolone obstrictus sum, easdem prius significare nequeo. antequam a Dnibus Yestris, quatuor nimirum dno Paulo Wesselenyi, d. Melchiore Keczer, d. Paulo Zepessy et dno Paulo Szalay assecurationes super fidelitatem non accepero; alioquin negotia candide et serio aguntur. Ego itaque pro illo affectu, quem habeo erga causam hanc, religionem et cominunem patriam. Dnibus Vris lianc sersmorum intentionem et insperatam clementiam ad notitiam dare in tempore volui, ita tamen, ut negotium hoc in secreto habeatur, quo respectu ego secrete dno legato omnia detegi ut et ipse in Poloniani reversus reges sersmos informare posset. Scio Dnum Vrarum primum ex hoc regno egressum ex hoc fundamento fuisse factum. ut tentarent aliquid sine subsidio Otomanico propriis viribus; et sane extra controversiam est, cum majori servitute et imminutione regni futuram Hungariae in integrum restitutionem, si armis Turcicis id ipsum effectuabitur; quod si tum placuit, effici autem 11011 potuit, nuncauxilio potentissimorum regum demonstratur facultas propriis viribus sese salvandi. tametsi hoc eo non tendit, ut porta Otomanica ex hoc negotio excludatur, cum propter famam qua bella stant et jain factam in fulgida porta subjectionis declarationem, cujus etiam supramentio facta est, necessario utique requiiebatur subsidium aliquod Turcicum, tantum universalis illa potentia praecaveretur. Habuit quidem legatus in instructione, ut castra hungarica peteret, ibique denique regiam intentionem declararet, sed propter graves ditiones (rationes?) et perversos nialevolorum conatus, inprimis autem impiani et desperatam Banffianam rabiem, nullus modus erat, per quem in castra sine suspicione ire, et redire autem sine peiiculo potuisset. Ita ne negbtium in fundamentis suis aliquam moram, vel labefactationem pateretur, intentio in praesenti differri debuit. Proinde genuine sese declarent, quid in hoc passu Dnes Yrae sentiant, dnus legatus cum resolutione hac regressus est. reversurus ipseniet aut alter cum plenaria cominissione, saltem deliberatio diu ne procrastinetur. Non est quotidiana >imilis oecasio. in qua promovenda sincere laborenius. Si