Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok

240 ERDEI.YI ORSZAGGYULKSI EMLKKKK. natalis Christi ad suos. lieponit praesidens: Primum cete­rae propositiones essent ventilandae principis, tandem ultimo ad tributum et censum esse deveniendum. Proceditur, et ordine singulae propositiones examinantur, de quibus quia singulis jam olim fuerunt conditi articuli, ad illos lias pro­positiones relegant, scriptis replicando celsmo principi. Tan­dem cupientes dni status, ut celsmus princeps descensum permittat ad status consiliariorum, ut de tributo praefato discurrendo, id cum adnexis omnibus determinent et deti­niant, brevem accipiunt a principe resolutionem: hodie illis id facere non esse fas propter plurima negotia prae mani­bus existentia et determinationem exspectantia. Itaque con­gregatio solvitur. Dnus judex regius Cibiniensis apud principem in prae­sentia consiliariorum agit causam Cibiniensium ratione bonorum et litterariorum quorundam instrumentorum Bister­feldianorum juxta testamentariam dispositionem suam cogna­tos et agnatos suos Xassovienses concernentium. a Stephano Kovacs aulae familiari celsmi principis inique et praeter jus ante aliijuot septimanas Cibinio repetitorum et 11011 obtentorum; sint in sequestro Cibinii, ubi deposita sunt in aedibus Bisterfeldianis, donec praefati praetendentes vel per sese, vel per plenipotentiarium aliquem ex Nassovia appellentes, sibi legitime et servatis de jure servandis. bona et instrumenta Bisterfeldiana approprient; ex consilio id juste obtinetur. A prandio in foro litigioso causae forenses agitantur et jobbagio quidam, cujus avus ex Tsik aufugerat in sedem Maros, cuidam nobili Tsikiensi per capitaneum Marosszek, Tsegezi Thamas (sine tamen poena) una cum uxore, liberis et bonis mobilibus restituendis adjudic-atur. Die 19. Decembris. Antequam consiliarii ad status et ordines regni accedant, voce alta clamitatur a singulis sta­tibus; ne frustra tempus tereretur, sed omissis et relictis aliis omnibus, accerserent consiliarios ad limitandum tribu­tum, unde quid quantum et quali in moneta pro conten­tatione portae Ottomanicae sit exigendum? Et cui tanquam generali perceptori et ad quem terminum sit administran­dum? Accersuntur, et antequam id aggrediantur, omnium primo perlegitur supplicatio Tokolyii jus praetendendo ad arcem Huszt, et deliberatur, ut corani principe liac de re solemnis fiat instantia. Halleriis instantibus ratione ablationis jumentorum jobbagionum articulariter in cottil)us Albensi et Szolnok, tam a supremis comitibus, quam vicecomitibus et judicibua

Next

/
Thumbnails
Contents