Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
nobilium primariis ad instantiam statuum restitutio promittitur. Obtinent etiam duo, Nicolaus et Paulus Bethlenii, ut uon obstantibus commissionibus principalibus, debitum suum avitum ex materno avo se concernens juris ordine possint acquirere. Interea perlegitur punctum ex principalibus propositionibus de tributo propositum et post longam consiliariorum consultationem placet iisdem per dnum cancellarium Joannem Bethlenium svadentibus, quia multis obnoxium sit tricis illud punctum, singulis statibus defalcationem petentibus ex numero portarum, deligantur penes consiliarios. tabulae assessores et protonotarios ex singulis statibus quaternae personae, quae collatis conferendis limitationem tributi in certum ordinem redigendo, tandem ad ceteros status reportent. Placet omnibus et delectis deligendis statiiitur hora pomeiidiana 2-da, locus domus Voltfgangi Bethlen. Praesentium scriptor non prandet, summa motus principalium suorum ingratitudine. 20. Decembris. Hodie nil actum notatu dignum. Fama quoque de legato Turcico ad comitia praesentia atfuturo evanescit. Yaradino quidem Turca famosi nominis ad colligendum censum exiverat in cottum usque Hunyadiensem penetrans, sed a nemine repulsus. Eo jam res devenere Trannicae, ut Turcae ubi et quandocunque voluerint, nemine impediente salvum habere queant eundo et redeundo passum. Oh Trannia ! Trannia ad extremitatem redacta ! Nonne saepissime Tibi in mentem venit Rakocius? Rakocius optimus Tranniae et Hungariae pastor. Hunc per plurimos patricios turpiter proditum vel unguibus erueritis monumento. Sed sero sapiunt Phryges. Laborat dnus judex regius in eo, ut litteris ad electorem Saxoniae a principe extractis, testimonialibusque dominoium consiliariorum impetratis, qui Cibinii duos ante annos in dijudicanda controversia et decidenda adversus Georgium Rhodium antea medicum vulgarem, tandem pastorem KisSelykensem, sed oflicio per eos, quorum intererat, exutum, mota praesentes fuere eum in finem, ut captus et aresto subjectus in Saxonia Andreas Keullius socius criminis et promotor cooperatorque Rhodiani, similem habeat et accipiat dignam factis suis in exoticis quoque regionibus, quo evaserat, poenam! Prandet dnus judex regius ad tabulam principis. 21. Consiliarii tabulae judiciariae principalis, assessores jurati, supremi cottuum, sedium Siculicalium et SaxoERDELYI ORSZAGGYUL&SI EMLEKEK. XV. K. 16