Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

180 ERDfcLYI OKSZAGGYl-LESI EMLEKEK. Benignas Sacratissimae Majestatis Yestrae literas Vien­nae 16. Januarii datas exliibuit nobis liuc Fogarasinum ad publica comitia congregatis reverendus dominus Martinus Kaszoni capituli ecclesiae metropolitanae Strigoniensis cano­nicus, praepositus Demesiensis et archidiaconus Comaromi­ensis, Yestrae Majestatis ad celsissimum nostrum Principem et nos expeditus legatus, qui etiam tam viva voce in publico nostro consessu, quam scripto superinde porrecto paterna Yestrae Majestatis monita et mandata fuse nobis exposuit. quae nos omnia, cum omni erga Majestatem Yestram submis­sione et obsequiorum genere demississime recepimus. Quamvis autem sciamus reverendum dominum Marti­num Kaszoni plenam a celsissimo nostro Principe ad omnia quae Majestatis Yestrae nomine tam suae celsitudini, quam nobis proposuit resolutionem (cui nos in omnibus assentiri et subordinari volumus) reportare, nostri tamen officii duximus per praesentes nostras literas, paternam illam, qua nos a mul­tis et magnis malis protectos esse fatemur, Sacratissimae Majestatis Yestrae manum humillime deosculari et testari quantum nos nostrae pacis ac publicae aftiicti hujus status salutis Yestrae Majestati debeamus, quantumque nos pro illis omnibus, quae in publicum Christianitatis ac nostrae patriae bonum Yestra Majestas impendit, bellorum ac consili­orum laboribus, haereditariarum provinciarum dispendiis ac exercituum periculis obligatos esse agnoscamus. Ubi si nulla nobis ad tanta beneficia digne recognoscendum media aut vires supersunt, ardentissimis deum precibus immortalem sollicitare desistemus, ut Yestram Majestatem cum augustis­sima Domo ad felix et florens Christianae reipublicae guber­nium diutissime conservet et prosperet. Amplius immensas ad Sacratissimae Majestatis Yestrae pedes gratias effundere debemus, pro paternis illis monitis, quibus nos obsequii et fidelitatis erga principem mutuae, ad conservandas conscientiae, nobilitatis et privilegiorum liber­tates antiquitus sancitae unionis et ligae memores facere dignatur, ubi nos non dubitamus quin eo Majestas Yestra intenderit, quo pacem memoratis paulo ante impensis ac labo­ribus extrinsecus felicibus auspiciis coeptam, arcto etiaui mutuae inter nos concordiae ac debiti inter quosvis ordines respectus et amoris vinculo intrinsecus solidaret, in quo puncto post humillimas gratiarum actiones, ipso nostrorum fratrum cujuscunque tandem receptae religionis aut confes­sionis sint, judicio sancte testamur, nos illius imprimis ad conservandam conscientiae libertatem sancitae Unionis stric­tos semper observatores fuisse, imposterum etiam salvis anti-

Next

/
Thumbnails
Contents