Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

quis hujus status constitutionibus, hac in parte tam paterna­rum Yestrae Majestatis exhortationum, quam nostri mutuo ofiicii obsequiosam semper erga Yestram Majestatem ac sin­ceram erga nos invicem memoriam et recordationem habitu­ros candide promittimus, humillime interim excusantes, si per­avitas leges Sacratissimae Yestrae Majestati ad amussim coniplacere non potuissemus, quam ut summum post Deum christianitatis caput agnoscimus et aequissimam hujus etiam causae aestimatricem futuram non diffidimus, imo certo spe­ramus et confidimus Sacratissimam Yestram Majestatem liumillima nostra obsequia et servitia benignis semper oculis respecturam et paternam super nos clementiam, quam hacte­nus experti sumus, continuaturam; quod etiam ut Yestra Majestas cordi sumere ac facere velit, humillime oramus et obtestamur; quamvis enim collata Yestrae Majestatis benefi­cia omnia nostra merita superare sciamus, sciamus etiam per temporum infelicitatem nullas ea recompensandi, multo minus ampliorem Yestrae Majestatis gratiam demerendi occasiones nobis superesse, metuimus tamen ne in longe pejora, imo ad extrema praecipitemur, nisi Yestra Majestas clementer pro­missam intercessionem promovere, ac difficultates in resolu­tione a celsissimo nostro Principe reverendo domino Kaszo­nio data expressas tollere, afflictumque hunc statum in plenam securitatem collocare dignetur. Sub qua spe Sacratissimam Yestram Majestatem cum gloriosissima domo divinae protec­tioni commendamus. Datum Fogarasini in generalibus nostris comitiis die 15. Februar. 1666. Sacratissimae Imperatoriae Majestatis Yestrae humillimi et obsequentissimi servi: Universi status et ordines triuin nationum regni Transilvaniae et partium Hungariae eidem annexarum. (Eredetije a raudnitzi leveltarban.) c) 1666. febr. 1—26. A torvenyek. Nos Michael Apafi dei gratia princeps Transylvaniae, partium regni Hungariae dominus, et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis : quod spectabiles, magnifici, generosi, egregii et nobiles, caeterique universi status et ordines trium

Next

/
Thumbnails
Contents