Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

iiiagriim protouotarium legitime extradata: quod licet valde displiceat Siculis, eorumque capiti. Beldio. tamen acquiescere nolentes volentes coguntur. Hic ita peractis, sive tantum promissis, intimat dnus praesidens dnis statibus, ne frustra tempus teratur, advocan­dos esse dnos consiliarios, ratione limitandi tributi annui portae Ottomanicae pro hoc anno tanquam debitum, vel potius impositum quid mittendi. Consentitur et eapropter ad celsmum principem grosus dnus Joannes Daczo solenniter solito modo mittitur ; interea ipse etiam dnus praesidens a celsmo principe per Emericum Balo in arcem vocatur. Reddit dnus ablega­tus, praefatus Joannes Daczo cum adjunctis ex singulis sta­tibus, referendo, celsmum principem mox et de facto ratione mittendorum dnorum consiliariorum ad status resolutionem. redeunte a sua celsitudine dno etiam praesidente. Serio et rigide vexantur,Steplianus Bardi, Petrus Samarjai, Literatus et Benedictus Arkossi ratione bonorum praecipue Siculica­lium, licet et aliorum nobilium, ab iisdem pro portae Ottoma­nicae contentatione sub praesentia Ali passae, rigidissimi purpurati, ex commissione celsmi principis in civitatibus Saxo­nicalibus ablatorum, referentes dni Siculi, Stephanum Bardi Pauli etiam Imetz, tunc temporis captivum in Tartaria miserrime agentis tall. imperiales 500 abstulisse et ita elibe­rationem ejus ex captivitate minus christiane impedivisse, additis: eundem Bardium quorundam nobiiium Siculorum etiam syndones et id genus alia inter cetera bona, Coronae deposita sibimet rapuisse. iVccusati aliud agere nequeunt. (licet Samarius etiam serio urgeatur a dno Joanne Kendio protonotario ratione bonorum suorum ab eo ablatorum) sed nunc ad praerogativam nobilitarem et viam juris, nunc ad reddendam rationem provocantes. Eousque utrinque conten­ditur utrinque (sic!) dum advolant dni consiliarii, a quibus etiam audita praefatorum contentione, tandem eo devenitur, ut contentatio fiat Paulo Imetz praesenti ex restantiis quo­rundam comitatuum, sed ex quorundam tantum, non omnium plaeitis. Ordinantur commissarii ex tribus nationibus juxta resolutionem celsmi principis ratione metarum erigendarum in territorio quodam inter Joannem Toroszkai et quosdam Siculos Aranyosszekienses controverso et litigioso. Renuit capitaneus Aranyosszekiensis et delegati ejusdem sedis Sicu­licalis, sed nihil obtinent, excludente celsmo principe quodvis remedium in resolutione sua. His et similibus stentorea voce, imo clamore, si non ululatione finitis. tandem consentientibus dnis consiliariis et

Next

/
Thumbnails
Contents