Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

statibus. ex intimatione dni praesidentis de tributo limitando discurritur, mussitatur etc. Yarii varie discurrunt, his hoc. istis istud, illis illud placens. Post longam mussitationem rem vocibus submittunt determinandam. Ubi hoc in negotio pri­mum dnus .Joannes Bethlenius clara voce suum omnibus audientibus proponit suffragium. mox pedibus manibusque itur ab omnibus et singulis in ejus doctam tanquam senten­tiam, quae haec fuit: eligantur ex dnis consiliariis quatuor ex statibus autem singulis senae personae, quae in certum certa liora confluentes locum limitent et determineut con­scientiose, quid et quantum undeque praestetur tributi ad explendam integram tributi ordinarii 80,000 tallerorum sum­mam, ita tamen, ut reportata in alteram horam, vel diem istius modi determinatione, liceat et salvum sit eandem augendo, minuendo, vel aliter determinando mutare. Locus praefigitur hospitium spectabilis ac- grosi dni Joannis Beth­lenii, cancellarii, liora lux crastina matutina, commissarii ordinantur varii: ex dnis consiliariis praefatus dnus cancel­larius, dnus Paulus Beldius, dnus Joannes Hallerius et ampl. dnus Andreas Fleischerus, judex regius Cibiniensis; ex comi­tatibus inter ceteros Stephanus Kunius, Gregorius Betlilen etceteri; ex Siculis dni Clemens Mikes, Michael Kalnokius et reliqui, ex dnis Saxonibus Matthias Sembreger, juratus civis Cibiniensis, David Czako Brassoviensis juratus, Joannes Paulinus sedis judex Segesvariensis et ceteri adhuc tres. Dum haec aguntur et ordinantur, adest Franciscus Taraszkozius et alter capitularis Stephanus Bardi et turpiter contendunt, statui eorum satis inconvenienter, qui sedantur cum declaratione: Cibinii literae regni conserventur, sigillum etiam in i>ublico loco conservetur, uno adhuc ordinato capi­tulari penes hos duos, et factis tribus clavibus pro tribus claustris arcis litteras regni continentibus aperiendis, unus capitularium nequeat, nec habeat potestatem easdem arcas aperiendi; adclito: si quae litterae apud privatas Stepliani Bardi manus essent, illae etiam inter ceteras designato in loco deponantur conservandae, hoc dictante capitularium conscien­tia et obligatione, firmissimo juramenti sacramento roborata. Ilefert dnus praesidens dnis statibus ad legationem et literas imperatoris Romanorum, per patrem quendam Marti­num Kaszoni peractam et praesentatas, in papyrum relatam esse resolutionem, quam celsmus princeps velit coram stati­bus perlegi, si quid addendum, minuendum, vel aliter, quali­tercunque in iisdem mutandum fuerit, celsitudinem suam, si conveniens fuerit, approbare; proponente dnis statibus dno praesidente, quia litterae praefatae caesareanae ratione catho-

Next

/
Thumbnails
Contents