Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

oniuium hac etiam in parte suae amplitudini valcle contrario­rum oculos in sese convertit. et sic multum ac varie conten­dentes invicem, ista tandem sententia approbatur: dni Clau­diopolitani si jam sint nobilitati, non posse adhaerere eos civili etiam libertati, tale enim mixtum regimen inconveniens esset, sed fruantur in omnibus praerogatn~a nobilitari a capi­taneo, ut milites in belligeratione et excursionibus a supremo comite comitatus Kolosiensis ut nobiles dependentes, ac eo etiam jure gaudentes in decidendis controversiis. Yerum quia militia adhuc valde inexperti sunt, pro informatione et habitu acquirendo necessarium ducentes doctos aliquot, ut praesi­diarios milites apud sese in quartiriis tam equestris, quam pedestris ordinis esse tolerandos ; numerus non constat. Sebes­varinum deputantur 60 equites et 40 milites, qui etiam prae­sentes jam ibi sunt. Quotquot sunt militaris ordinis Cseliini, illi etiam in vigore relinquuntur; omnibusque hisce praesi­diariis, ut constat ex conclusis statuum, certa stipendia et vic­tus ordinantur. Die 13. Novembris. Producunt inspector salisfodinarum et perceptor portus Yaradjaiensis replicationem ad hesternas difficultates, quae solemniter coram statibus etiam perlegitur et ipsis exire jussis, multum de illa replicatione discurritur, alii aequitate et amore patriae, alii rancore (signanter Paulus Beldius) ducti, tandem unanimi voto et consensu omnes et singuli in lianc eunt sententiam: praeter sales ecclesiae Clau­diopolitanae aliorumque quorundam salium numerum. si­gnanter Stephano Literati scribae dni praefecti usque ad numerum 150 qui Lippam sine lucro missi sunt, idem eorun­dem lucrum a praefatis inspectore et perceptore pro conten­tatione portae Ottomanicae dnis statibus mox et de facto refundatur, sales autem qui debito tempore statuum propter alienos vendi non potuerunt, apud manus praefatorum inspe­ctoris et perceptoris manentes, deponant similiter mox et de facto eorum pretium, pro singulis centenis salibus singulos 23. talleros imperiales pendentes, dediscant alias furari. Celsmus princeps urget recognitionales a dnis statibus ratione articuli Radnothiensis de et super 20,000 tallerisim­perialibus supra expresse nominatis, quae etiam praestanda per dnos protonotarios nomine dnorum statuum a statibus promittitur. Examinatur perceptor comitatus Albensis Tranniae, homo simplex sed vafer et nequam, in quem optime congruit illud: simplex homo, dupplex nequam. Hunc identidem accu­sat coram dnis statibus vicecomes egregius Nicolaus Csiszar de Borberek. Computata summa, quae jam in paratis habere-

Next

/
Thumbnails
Contents