Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
illrnio principi consultation}s gratia (kitörölve) ad dévány sen concilium (kitörölve) quid nempe auspicandum, et qualiter arx aggredienda proponens. Interea ab imperatore Turcarum sella holoserico superinducta adfertur unacum literis confirmatoriis hoc modo sonantibus : Quaere (itt több mint egg lap üresség jön.) Die 14. Novembris castra Turcica moventur Cibinium versus. Quibus obviam mittunt d. Cibinienses pro exsolutione summae bina vice talleros 29,000 et sic implent imper. 48,000'/ rati persoluta ea summa, barbarus aliorsum castra metatur. Sed liac ratione nihil obtinent. Die enim 17. Novembris Izmail passa vezerius Buclensis sua castra metatur ad Hammerschdorf juxta fluvium Zabinum. Tartari vero transeunt juxta momentana cum ingenti mancipiorum multitudine. Fertur enim certo connumeratis omnibus mancipiis repertos fuisse in castris Turcicis 80,000 in castris Tartarorum circiter 70,000 et sic castra metatur Gyalaga dux Tartarorum in Szilistye. Die 18. Novembris Ali passa generalis copiarum Turcarum szerdar illis nominatus cum ingenti barbarorum colluvie adventans castra metatur ad ripam Zabinii penes molendinum Hammerschdorffense una cum illrnio principe d. dno Michaele Apafii etc. viro 29. annorum, satis erudito ac nuper saltern ex dira captivitate Tartarica eliberato. Qui eadem die una cum domina consorte sua, filioque nuper in castris ad Radnótii tum temporis metatis nato nec dum per sacrum baptisma ecclesiae incorporato, intrat nostram urbem minus pompose. Circa horam 2. pomeridianam advenit csausz passa idest postarum magister ad dnum consulem substitutum Cibiniensem, eumque cum amplmo senatu accersit ad illrmum Ali passam. Sed totus senatus suo nomine prudentes solummodo ac circumspectos doininos d. Jacobum Kappium subst. consulem necnon ampl. prud. ac c. d. Andreám Fleischer virum singulari experientia conspicuum emittit ad Ali passam, qui percontatur de valetudine civium ac dominorum senatorum ; deinde varia profért blandimenta ob fidelitatem Cibiniensium hactenus imperátori Turcarum praestitam tlagitans, ut et hac vice intromittatur princeps cum certo Janczaronum numero, ne eidem, quod illrnio Acatio Barczai evenerat, eveniat. Ad quod respondet p. d. Andreám Fleischer : hoc minime fieri posse, siquidem evacuata sint Cibinii granaria ac ipsum aerarium, nulloque modo, ob varias difficultates principem ibidem foveri posse etc. Demum tandem lianc fiagitationem sese regnicolis universis in proximis comitiis significaturos, quorum consilio tandem usuros sancte spondent, Et sic hac responsione pro-