Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
262 KRDBLYI ORSZAGGYULKSI EMLEKKK. lixa, satisque nervosa acquiescens barbarus, ambobus dnis delegatis holosericas kaiftanias per csaus passam indui curat pro more Turcico, eosque remittit in urbem. Die 20. Novembris Buclensis vezerius movet sua castra usque in sedem Szilisztiensem, illrmus vero princeps iterfacit in oppidum Ivis-Selk ad comitia eodem indicta. Die 21. Ali passa quoque insequitur cum suis copiis vezerium Budensem. Et sic clarificatur facies Cibinii, nihilque nisi cadavera relinquuntur in circuitu civitatis mancipiorum, qui humi mandantur. In comitiis vero illrmus princeps (itt meglnt egy lap iiresseg, a szelerCpeclig felirva: acta comitiorum.) Die 24. expiratis comitiis, illrmus princeps tendit in sedem Szilistiensem ad Ali passam cum relatione actorum comitiorum tali: urbem Cibiniensem post deum esse sufticientem in sui defensionem, nec opus habere, ut praesidium intromittatur etc. Principem autem indigere praesidio Thurcieo ob paucitatem Hungarorum militum (perierat enim maxima eorum pars et vix quisqualia remanserant). Ad haec Ali passa finitimorum Hajdonum Turcicorum 1800 exhibet suae celsitudini significans, nunc adventare quoque 3000 Turcicos per Portam Ferream, quos quoque secum retineat, cum his omnibus et praesentibus et adventantibus ut bona, faustaque simul ac infausta suscipiat, cum eisdem vivat ac moriatur, mandat, simulque valedicit. His ita habitis Ali passa cum copiis universis Turcicis ac Tartaricis tendit versus Portam Ferream. Illrmus vero princeps absque omni commiseratione revertitur cum antedicto praesidio Turcico in sedem nostram miserrime desolatam, praesidiumque, quia intromittere illud recusabant Cibinienses, mittit Heltam montemque Sanctum Michaelem, sua celsitudo vero cum paucis aulicis die 30. Novembris intrat civitatem ibidemque commoratur usque ad 15. diem Decembris per quod tempus varia molitur, nititurque in varia abroganda; sed pauca obtinet, Hungaruli (sic!) quoque magnam exercent petulantiam digni, quos deus! Die autem 7. et octava ductu Spiritus Sancti nostrae urbi sua celsitudo gratiose confert ac reddit praedia idest feuda semel ablata per Eakoczium, videlicet Kertz, Szeczell, Orrlat, Schima. Censum denique quatuor annorum continuorum sedi nostrae Cibiniensi relaxat. Die 9. Decembris inauspicata advolat fama de Constantinopole,generosum dominum regium judicem ac Saxonum Tranniensium Johannem Lutschdie praeterita 17. Novembris esse