Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

1663. febr. 22— mabcz. 3. 213 sium, Meseiensium et Miklostelkensium, nuda verba obtine­mus. Proh clolor! Perleguntur litterae Kucsuk vel Kutya passae, quae hoc continent, ut ad usque decem dies sufficien­tia victualia subministrentur militibus caninis Turcicis, insi­nuans: acceptis victualibus se versus Yaskapu procedere, ut propior sit arcibus finitimis Turcicis Ali passae et (si res ita ferat) sine mora possit iinibus regni (sed non est credendum cani facile) exire. Pergunt dni status in impositione tallerorum pro contentatione portae, uon ratione omnium sinceram pro se ferentium conscientiam. Varii varie se excusant; Petrus Budai tam verbis, quam supplicatione, sed hactenus non te­net excusatio. Imposita Petro Samarjai 1000 tallerorum summa, male fert et publice refert coram statibus, hoc non ex conscientia, sed ex mero rancore factum esse. Utut male fe­rant etiam ceteri, ut Gregorius Gillanyi, Stephanus-Petki et Georgius Kapi plurimique alii impositionem summae, tamen rem impedire nequeunt. Stephanus Sorban supplicando stati­bus, quia 1000 Horenos et equos aliquot principales coactus fuerit dare Rakoczio, praeterea captivitatem perpeti Varadini, absolvitur a reddenda ratione provisoratus, non obtinet inten­tum, sed talem accipit resolutionem: vel reddat rationem, vel pro non reddenda recldat mille imperiales pro moderna neces­sitate dnis statibus et absolvetur. Absolvitur a non reddenda ulteriore summa supra illam, quam antea dederat, .Joannes Balpatakius. Per vices capimus prandium, usque in noctem continuatis comitiis. Capto prandio salutat me dnus frater Petrus Sajtar pastor Szaszbudensis. Ali beg Lippensis appel­lit et cupit a Segesvariensibus in crastinum, donec cetera victualia administrentur, mille cub. farinae triticeae et tot­idem cub. avenae, sed a celsmo principe ad dimidium limita­tur. Adferuntur supplicationes a celsnio principe variorum cum resolutione: Zolyomianae suo tempore rationem habitu­ram suam celsitudinem Zolyomii; dnorum regnicolarum extra regnum et in fortalitiis praesidio Germanico munitis existen­tium, ut ad tempus sese subtrahant usque dum Turcae regno exeant. Instat etiam Szent-Paliana, ut saltem ipsa recipiatur a statibus, nondum accepta resolutione, nisi fallor. Obsignan­tur litterae ad portam Ottomnnicam mittendae. Adest job­bagio meus Szent-Janoshegyiensis et multa refert de Stephano Tsernatoni, quale damnum ipsi per vicecomitem et vicejudi­cem, nequam homines, Stephanum Szeki et Stephanum Beny­nyei inferri, quantumque curasset, sese jam non compatrem, nec fratrem, sed apertum hostem declarans. Certe par pari referre nunquam desistam, quoniam jam unam habeo occasio­nem. Dnus Stuckhardt volens dicere Pattantyus, dixit Patto,

Next

/
Thumbnails
Contents