Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

214 erd&lyi orszaggyctlesi eml&kek. quod parvis prima limina scliolae tractantibus turpe (interim naturale) significat. Die 28. Februarii. Altera vice mittitur a statibus sup­plicatio regnicolarum extra regnum et in fortalitiis Trannicis praesidio Germanico munitis existentium cum instantia dno­rum statuum. Petrus Budai insolenter instat ratione remis­sionis alicujus particulae 600 tallerorum et promittit dimi­diam partem: quod difficulter obtinet, Benedictus Hedri pro­mittit triticum pro dno comite Tokolyi tantum faciens, quanta summa imposita erat ei, scilicet tallerorum 1000, sed liactenus nec hoc modo quicquam obtinet. Infestantur ambo Nadudvarienses et ceteri adjuncti ratione possessionis, quam quidem ipsi nunc possident, sed olim principissa Barcsaiana possedit, quae plurimam summam debet dnis statibus. Ergo vel refundenda, si possidere eam velint, vel vero occupanda possessio. Supplicat consors generosi dni Stephani Apafi, pro eodem eliberando, sed durus est sermo, durum postulatum; quapropter, nisi extraordinarie, nulla spes ejus eliberationis. Iteratis vicibus mittuntur ad celsmum principem dnus An­dreas ITghronius et Georgius Bodonius pro dnis consiliariis, qui sine [mora] sese praesentant. Petrus Samarjai exhibet quie­tantiam de datis pro portae Ottomanicae contentatione cen­tum aureis. Resolvit sese princeps, dent operam de extradu­cendo ex regno exercitu Germanico et ne sese immisceant rebus, regno noxiis ; bonis sub conditionibus poterunt redire et habebunt gratiam. Katione eorundem bis mittuntur Andreas TTghronius et Franciscus Maxaius et relationem bonam ad­ferunt; receptionem eoruni in regnum, honoris restitutionem, ut et bonorum, exceptis iis, quae cum jure regio legitime cui­piam collata fuere, ita tamen: si quis plus impetrarit, quod juxta articulos poterat impetrare, inique et potentiose fecisse statuitur. Praefectus Gyulafianae per supplicem libellum in­stat pro domina sua, ut aliquid remittatur de imposita summa mille imperialium, quod identidem sollicitat iteratisque vici­bus, sed quia semel jam scriptum erat, non potest mutari de­cretum. Ignatius Szentpali similiter supplicat de remissione dimidiae partis impositorum 200 tallerorum, sed non haben­tes fidem expositioni dni status, depositio eorum categorice adjudicatur. Discurritur de termino administrationis imposi­torum pro portae Ottomanicae tallerorum, quem diem pa­schates constituunt, poenam autem nondum certam, alii con­victionem in depositione duppli, alii vero bonorum amissionem et similes poenas statuentes ratione eorum, qui impositam sibi summam ad justum tempus non administraverint. Ex ar­ticulis jam coeptis condi, si haberi possint, describendis et

Next

/
Thumbnails
Contents