Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
212 ERDAIA-I ORSZAGGYULK8I EMI.KKEK. ticula aliqua, quibusdam etiam totum, relaxatio, aliis multiplicatio imponitur tam rigide, ut vix credam, vel dimidium propter inopiam quamplurimos praestare posse. Proxime praeterita nocte alto sopore pressus dnus Matthias Zembreger, mirum in modum gemit, ita ut ad clamorem non, sed ad motitationem corporis vix excitetur, quod iterata vice tentat. In vicinio aulici juvenes musica instrumenta (non dubito, quin etiam crinita et uda) tractando et sclopeta identidem inter pocula et ejulationes varias exonerando, impedior, ne possiin dormire ad 12. horam usque, post 12. autem infestatus pulicibus acriter, vix tres horas somno vacare licet. Appellendo autem praefato die Stephano Jeneio Cibinio, referebat de servitore misso Cibinium, Martino Kovacs, parum abfuisse, quin circa pagum Verd ex exundatione nimia fluvii Hortobagy vitae caducae unacum equo, cui insidebat, valedixerit, evasit tamen secl difficulter. Inter coenandum multa mentiendo Michael Szoke de regnis exoticis, Germanicis et Belgicis, cum ad armadias et generales imperatoris deventum fuisset, generalem Heisster per praecipitantiam linguae Hegyester nominavit, ad quod, (salvo lionore scriptum sit) optime illi a me repositum est: forsan non general Hegyester, sed Scheisster clicendus est. Adferuntur litterae Sesburgensium et Kucsuk passae, sed lectio earum a statibus inhibetur. Die 27. Febr. Contra armales cujusdam (queni non valet defendere procurator Stephanus Biro, non admittentibus scilicet statibus) contendit Daniel Yas et contradicit, cessatque dnus protlionotarius Martinus Sarpataki publicare easdem, aliis interim aliquot nullo contradicente, publicatis. Instat dnus Andreas Ugronius coram dnis statibus, ut ex possessione sua Almakerek impignoratitia aliorsum faciant migrare status, quod etiam cito obtinet. Interim conqueritur contra judicem primarium Coronensem, quod solito de more antiquo nolit appellationem causarum ex sede Sarkanyiensi in sedem superiorem Fogarassiensem admittere, quod multi regnicolarum approbant. Advocato me, dnus Uglironius ad tabulam judiciariam sedens, intimat per me dnis Saxonibus, supplicent regno contra quartiriantes aulicos, quod etiam praestatur tam coram principe per supplicem libellum, quam coram statibus (hac in parte praesidente Thoma Bassa, nequam sene Parmenione, dnos Saxones adjuvare prorsus nolente) sed hactenus nihil obtinetur. Mediantibus dnis Joanne Nadudvari et Matthaeo Balog bis vocantur a celsmo principe dni consiliarii, qui ex annuentia celsitudinis suae etiam post moram aliquam turmatim advolant. Supplicem libellum scribentes acl principem ratione Apesdorffensium, Kereszturien-