Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

nes acl propositioneni principis, sed quia consilia pomeridiana non sunt inter decreta referenda, per ebrietatem potiorum ex regnicolis impediuntur et sic niliil valentis concludere, redeunt quique (prius multum murmure et contentionibus de lana caprina resonentes et ululantes quidam ebrii) in hospitia sua. 24. ejusdem. Replicationes statuum ad propositiones principis perleguntur et per Joannem Nemes mittuntur ad suam celsitudinem revidendae, octava excepta, quae adhuc nullam sortita replicationem discussioni subjacet; continet enim censum juxta intentum principis varii generis. Assurgens Paulus Beldius proponit mitigandam esse deliberationem nota infidelitatis condemnatorum nobilium germanizantium, cum non omnes sint ejusdem farinae et sensus. Nihil obtinet, nec enim sine consiliariis sententia semel lata mutari potest, imo lpsis quoque consentientibus minime. Andreas Ugronius re­vocat in memoriam dnis regnicolis Hungaricos etiam pasto­res debere adhuc aliquid ex censu extraordinario ipsis quo­que imposito, licet aliqui debitam portionem (quae adhuc praesens sit apud praefatum) solverint. Addit Stephanus Ugronius: sacerdotes etiam pontificios debere eum censum et solvere debere monachis exceptis, qui in monasteriis ex elemosina vivunt. Gabriel Duchonius porrigit libellum suppli­cem statibus, in quo conqueritur de inconvenientia Petri Sa­marjai bona fratris sui itidem Duchonii in proprium usum convertentis et nec ad mandatum suae principalis celsitudinis restituere volentis. Joannes Nemes reportat relationem celsmi principis resolutionem cum consiliariis statim revidere volen­tis et remittere ad status; quas mox adfert Joannes Bethle­nius cum supplicationibus variorum in vigore relictas et bona resolutione ad quasvis supplicationes. Denominatur a celsis­simo principe et dnis consiliariis thesaurarius supremus Jo­annes Hallerius et a statibus etiam cum declaratione red­dendae rationis perceptoris et erogatoris acceptatur, reddi­tionis rationem approbante etiam sua celsitudine, postu­latum hac in parte statuum Francisco Redei adferente, approbationem vero celsmi principis secretario Francisco Lugassi referente acl status. Denique perleguntur litterae excusatoriae Clementis Mikes non comparitionis ob morbum duobus idem fide mediante testantibus, quibus continetur morbo etiam correptum appropinquare, si possit, in crasti­num, horam interdum serotinam vel vespertinam. Horis po­meridianis perleguntur litterae interceptae Simonis Kemeny, Michaelis Teleki, palatini Francisci Yeselyini et Francisci Szentgyorgyi episcopi Vacziensis: legationem Bomanorum imperatoris ut et paria litterarum de Monte Cuculli, per-

Next

/
Thumbnails
Contents