Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

suasionem felicis progressus Simonis Kemeny, retorsionem vel repassionem dnorum regnicolarum Turcizantium (ut ipsi scribunt) et magnas minas regui statibus imminentes su­perbo stilo continentes, ex quibus omnibus ratione perso­narum ad quas directae sunt liae litterae constat ipsorum astutia et voluntas Tranniae status subplantandi. Supplex libellus relictae Caspari Barcsai per Stephanum Kun prae­sentatus statibus ratione quarumdam possessionum jus ad eas praetendentes et etiam magnae summae pecuniae ablatae, sed bene ipsi reponitur ex regni bonis fuisse dotatum et si superviveret tenere rationem reddere ablatae regni monetae, interim ex parte bonam a celsissimo principe accipit resolu­tionem. Mittitur Nicolaus Miko ad celsmum principem dnis consiliariis, qui promissi mox subsequuntur eundem et pro­ponens praesidens Kemenyianas collationes ventilandas esse an in vigore maneant, vel abrogentur, tandem pro cassatis et annihilatis pronunciantur, a dnis consiliariis pariter et ceteris regnicolis. Unde tumultus exprobratione dignus exortus eo­usque devenitur per rancorizationem: Gabriel Hallerius An­drearn Ugronium ex responsis suis balbutientibus vix credi­biliter proditorem fuisse dicit, Ugronio docte reponente: Non sese, sed Joliannem Hallerium eum fuisse, scilicet quo mediante vocatus fuerit Johannes Kemeny ad principatum Tranniae, insuper Stephano Kun supranominato Ugronio, Martino Saarpataki prothonotario ut et ceteris quamplurimis sat inepte tumultuantibus ac vociferantibus sat barbare, liuic improbatur, ne sit [thesaurarius] ve si sit: obligetur annuatim ad rationem reddendam Johannes Haller thesaurarius supre­mus; alioquin si fiat, alius eligatur mediocris ordinis intelli­gens tamen vir nobilis, sed determinatio rejicitur minente crepusuclo (sic!) diem in crastinum. Supplicat etiam dnus Martinus Boldvai de Varad ratione possidendorum jobba­gyionum a sese et ceteris nobilibus de supradicta Yarad, an­te captam arcem eandem possessor., ut supplicatur ea de re per legatos ad portam Ottomannicam deputatos, ubi consul­tum fuerit, quod quia ante requisitionem ejus in instructione liabebant dni legati, bonum accipit responsum. 25. Martii. Conqueriti quidam nobilis et ceteri adjuncti: ineptissime sese gerere Kurtanos, imo etiam Hungaricos mi­lites suae principalis celsitudinis, quaeque depopulando prae­dando et quaevis homine christiano indigna patrando; susci­pit horum causam aulae magister Franciscus Kassaius coram principe agendam. Discurritur de creando thesaurario, ut et de censu pro contentatione portae Ottomanicae. Exhibentur et perleguntur litterae Germanicae cum interpretatione, nil

Next

/
Thumbnails
Contents