Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

rum. Hic Gabriel Hallerius distinguit inter illa bona, quae dni regnicolae in fortalitia ex statuum constitutione deferri curarunt pro sustentatione praesidii, et illa, quae ex fiscalibus proventibus illuc delata fuere, horum solum contendens ratio­nem debere reddere praefatos officiales. Nemo contrait; Mar­tinus Saarpataki protonotarius Kassaio interim subscribens. Incusat Andreas Ughronius Nicolaum Bojer provisorem Fo­garassiensem ex incuria de non trituratis acervis fiscalibus Fo­garasiensibus et quia combusti sunt illi debere restitutionem valoris eorundem. Laudat Gabriel Haller industriam proce­rum Hungariae de providendo victu annuo fortalitii Szath­mar, pro tam numerosis militibus caesarianis ibidem. Propo­sitionem principis aggrediuntur dni regnicolae et ante omnia ceteris paribus legatus antea ex parte Siculorum electus sci­licet Joannes Szombatfalvius denuo denominatur. Discurrunt de capitali summa Segesvarini tempore principis Barcsai imposita Stephani Kun, Joannis Daczo et Simonis Sztojka. Sed quia sero sapiunt Phryges, ea de re nullum praesentando principi postulatum, imo etiam articuli sint cusi, a statibus non audiuntur. Denominantur exactores perceptores variorum censuum regni: Joannes Betlenius, Gabriel Ferenczi, Marti­nus Szigethi et Yalentinus Seraphin notarius Meggyesiensis. Exactio Meggyessini futura. Multa disputat Gabriel Hallerius de statu Tranniae miserrimo, de regnicolis adulterinis Ger­manizantibus, litteris patris iniqui Martini Kaszoni et epi­stola Dionisii Banffii minacibus et suam sententiam profert: nos vigilantes esse debere et mox finitis finiendis arma ca­pienda, sed ita, ne totus nobilium et Siculorum exercitus edu­catur ex regno etc. Michael Tsepregi Clausenburgicus suppli­cat, ut pro vero regnicola, contra contrarium de ipso senten­tia, a statibus agnoscitur, praesentans litteras Ali passae manumissionales, in quibus declaratur, eum Ali passae capti­vum fuisse, sed jam manumissum. Binae litterae Bethlenino Szamosujvarinum Obersterio germanice scriptae et interceptae cum interpretatione Hungarica perleguntur, quarum sensus est: obsessos esse, famem pati et dietim confectos morbo et mortuos sepelire. Alterae litterae Hungaricae clavibus scri­ptae utcunque transferuntur per Stephanum Kun, Michaelem Kalnoki et Gabrielem Ferencz; perleganturne publice coram statibus, dubito. Perleguntur Bethleniensium nobilium litterae excusatoriae, sed falsae, licet mala sibi in iis imprecentur, nec dei, nec statuum et principis veniam precari, si sese in­gesserint in consilia mala patriae importantia. Perlegitur etiam partim litterae clavibus scriptae utcunque translatae, quae non nisi minas continent. Perleguntur etiam replicatio-

Next

/
Thumbnails
Contents