Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
niri debeant, pro egenis quis solvere debeat, eoruin jura quis et qualiter occupet, quo processu iustituat etcetera. Quibus tamen perlectis praesidens tradit dómino Tholdalagi Mihály, ut deportet eosdein aut approbandos aut confirmandos, qui cum comitaretur a nonnullis tota diaeta Marosvasarhelyiensis exhalavit. Xos autem accedentes ad palatium principis dum ambigeremus, egressus a principe dominus Tholdalagi ibidem a principe in palatio dixit: ő naga kegyelmességét ajánlja s ebéd után az articulussokat megolvassa s kiadja. Hoc audito redeunt quisque ad sua prandia, permulti tamen circumspectant in foro, quia exercitus Transalpinenses 2000 kurtani tunc transibant per civitatem satis sordidi ac laceri. Lugendus tamen vestitus quorundam erat muliebris, amphimella vulgo Ködmen gerezna id est eine Kirschne vocatus per rapinam cum Tartaris in hoc regno nostro acquisitus, quibus transeuntibus et nos prandemus. A prandio accedimus ad palatium principis ibidemque militiam eius intuemur, Turcarumque pompám, qui hospitium principis accedentes, ipsi iancsarones circumstipant ipsum principem plus minus quingenti. Insequuntur autem a tergo eundem, passam et Mustaífam beeghum equites egregii plus minus quingenti cum musicis suis. Eo ergo ordine exeuntes civitatem exeunt usque ad Nyárádtő ibidem pernoctaturi. (Frank eredeti jelentése. Szász nemz. levtár). c) 1658. nov. 6. A törvény czikkek. Xos Achatius Barcsai dei gratia princeps Transylvaniae, partium regni Hungáriáé dominus, et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis. Quod spectabiles, magnifici, generosi egregii et nobiles, caeterique universi status et ordines trium nationum regni nostri Transylvaniae, in generalibus eorum comitiis, ad diem sextum mensis Xovembris anni domini millesimi sexcentesimi quinquagesimi octavi, in civitatem nostram Marusvasarhely ex edicto nostro celebratis, congregati, exhibuerunt nobis et praesentaverunt quosdam infrascriptos articulos in eodem conventu communibus eorundem votis et suffragiis, parique et unanimi consensu conclusos, supplicantes nobis humilime, ut nos omnes et singulos eos articulos, omniaque et singula in eisdem contenta, ratos, gratos et accepta habentes, liostrumque consensum illis praebentes authoritate nostra principali acceptare, approbare, ratifi-