Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

nius. (N. B. (jryanakszom. hogy Erdelynek vegso veszedelme ez ket levelbol szarmazik. Sapienti satis!) A prandio circa horam secundam in templo confluimus ibique praedictae literae ac imperatori mittendae sigillantur. Interim circumfertur, quod a Kakoczio duo legati venerint scilicet P. Ferencz et Soti uram pastor ecclesiae Yaradiensis, ideoque per praesidem publicatur, ut proxime se<|uenti summo mane in palatio prin­cipis universi status ac ordines compareant legationem liako­czianam exaudituri. Inter alia publice proponitur etiam illud per dom. Bethlen Janos, quod in hisce aerumnosis tempo­ribus, si quis ad necessarios sumtus aliquam pecuniam prin­cipi mutuo dederit, ea de re nonne foret necessum, ut arti­culus assecuratorius de spe futurae restitutionis scriberetur. Affirmatur ab omnibus esse rem faciendam dignissimam. Quapropter concluditur, quod si quis principi mutuo pecu­niam dederit, perceptor salium a porta Waradgyiensi tenea­tur creditorem contentare, ita ut nihil in aerarium principis administret, priusquam huiuscemodi creditores contentaverit. Si vero quis creditorum mavult iuribus possessionariis con­tentari, princeps teneatur data prima occasione satisfacere legitima donatione mediante. Expost quando quis sigillat et subscribit dictas literas vadit ad suum hospitium coenaturus. Undecima die eiusdem mensis contiuiiuus in aurora in palatio principi, ibi publice literae quaedam a wezerio Bu­densi transscriptae perleguntur, quae ostendebant nostri principis de Rakoczio argumentationes esse absurdas. Post lectionem earum praesidens dicit: A kapuczi passa az or­szaggal szenibe akar lenni, azert mindnyajan menjiink az ur Haller Gabor uram szallasara, az articulusokat is olvastassuk meg. Et sic a palatio principis transmigramur ad hospitium domini Haller Gabor, domum scilicet Francisci Szabo, di­ctus quoque passa illuc veniens per suum interpretatorem refert, quod magis ipsum quamdiu tenuimus, ex mille bursis tallerorum nihil in manus eius dedimus, imperatorem Tur­cicum defraudavimus, proinde ultra non moratur, sed ibit domum suam minitans nobis ultimum excidium. Super liaec autem post multas altercationes, contentiones mulcetur pa­rumper ac promittit se adhuc usque ad tres menses moratu­rum, dummodo quinquaginta millia tallerorum per ipsum in aerarium imperatoris transmittere valeamus. Hoc peracto gratias agunt de oblata benevolentia compromittuntque cou­siliarii se significaturos principi. Ac sic kapuczi passa dimit­titur. Tandem articuli confirmandi publice leguntur per Horvat Cosmum, sed conteutio magna oritur super eo, quod, qualiter colligatur pecunia, contumaces autem qualiter pu-

Next

/
Thumbnails
Contents