Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
86 ERDKLYI ORSZAGGYfjLESI EMLEKEK. quoque plurimi. Inter lios autem assistens Mikes Janos refert, qualiter ipse ex annuentia domini principis Barczai transiverit ad Rakocium ibique tribus diebus moranti imponitur, ut literas ad regnicolas reportet, verbis quoque legationem suam referat, itaque dicit se verba Rakocziana referre (literasque Rakoczianas similiter exhibet), si audientiam assequi posset. Imponitur autem ei ut parumper moretur. Hoc facto etiam Bedeohazi Thomas dicit, se quoque fuisse legatum ideoque dato opportuno tempore refert suam legationem. Haec dum audirentur, adfert dominus Bethlen .Tanos et Lazar Georgy propositiones principis, quae accersitis consiliariis publice leguntur longa cum declaratione, brevis tamen sensus propositionum his duobus in punctis consistit et continentia liaec est. Primum quod ill. principi ita visum est, ut principatus sui causa fiet inter regnicolas tantum dissidium ut interno excidio totum regnum nostrum aboleatur ideoque detur ipsi libertas ab officio valedicendi, et paratus est ut eat, aut in Hungariam superiorem aut in Turciam, nec videat suis oculis excidium nostrum. Secunda propositio erat de eo, quod si imperatoris Turcici favor a regnicolis sit captandus, ad minimum nunc comportentur et transmittantur centum millia tallerorum, alioquin vel a Turca vel a Rakoczio oppugnabimur. His perlectis Bedeohazi Thamas refert, qualiter ex publica congregatione nostra Segeswariensi profectus fuerit cum literis nostris ad Rakoczium ibique eundem reperiens nostras literas reddiderit, penes quas verbis quoque secundum suam instructionem retulerit, quod nos cogimur adhaerere domino Achatio Barczai ideoque sua celsitudo Rakocziana patiatur submisse et aequo animo hanc nostram adhaerentiam, quo audito Rakoczius dicit: Isten engem ugy segeljen, soha sem szenvedem, nem heaba lnttak az erdelyieket tarisznyahitueknek, hlitet hiitre raknak, nem minekiink-e hiitesok ? multa etiam alia dixerit concludens taliter, noh lrunk 6 kgmeknek. Postquam autem ipse rediisset literas Rakoczianas exhibuerit domino Barcsai et consiliariis a latere eiusdem assistentibus. Sed nunc quoque denuo exhibet regnicolis eaeque publice leguntur, quarum summa haec est: Quod nobis nil creditur nostra constantia nulla ruinae nostrae causa nos ipsi sumus, ideoque ne ab ipso desciscamur, tamen cum literis plenipotentialibus certos quosdam fratres nostros ad contractum celebrandum transmittamus etcetera. Expost Mikes Janos alias quoque literas a Rakoczio allatas exhibet legendas, quarum summa haec est, ut declaremus quid in Segeswar fecerimus, aut quid nunc in hisce diebus hoc conventiculo facimus. His ita habitis dominus Haller