Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
cipem. Notandum quod sua celsitudo proponit etiam, ut in magistrum protonotarium eligatur dnus Pokai Gaspar. Sed nos illud quoque negotium rejicimus ad praesentiani dnoruin regnicolarum. Tandem valedicitur. Et sic unus quisque hazafelé festinat. In his comitiis Wassarhelyiensibus infaustissimus Rakoczius denuo non ex amore, sed timore magis jam receptiis a regnicolis, quasi novae victoriae compos asseclis suis sceleratissimis Saxophagis quasi vires restauraturus frena laxat, adeo ut vitam cum magno regni detrimento ageret dissolutam. Finis quippe principum Tyrannorum est : Labores subterfugere proprios et sudoribus perfrui alienis. Scr. Andr. Frank. Oh juste deus, ad quae nos reservasti tempóra? (Frank eredeti jelente'se, szász nemz. ltár.) i) 16*59. sept. 24— oct. 7. A marosvásárhelyi országgyűlés törvényei. Xos Georgius Rakoci dei gratia princeps Transylvaniae, partium regni Hungáriáé dominus et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis : quod spectabiles, magnitici, generosi egregii et nobiles coeterique universi status et ordines trium nationum regni nostri Transylvaniae et partium Hungáriáé eidem annexarum in generalibus eorum comitiis ad diem 24. mensis Septembris anni domini millesimi sexcentesimi quinquagesimi noni in civitatem nostram Maros-Vásárhely ex edicto nostro celebratis congregati. exhibuerunt nobis et praesentaverunt quosdam infrascriptos articulos in eodem conventu communibus eorundem votis et suffragiis parique et unanimi consensu conclusos : supplicantes nobis humillime, ut nos omnes et singulos eos articulos et singula in eisdem contenta ratos, gratos et accepta habentes, nostrunique consensum illis praebentes. authoritate nostra principali acceptare, approbare, rati ti care et contirmare atque tam nos ipsi observare, quam per alios omnes, quorum interest observari facere dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est : Articu 1 i dominorum magnatum et nob i 1 i um trium nationum regni Transylvaniae p a rtiumque Hungáriáé eidem annexarum in generalibus eorum comitiis ad diem 24. Mensis Septembris anni 1659. in civitatem nostram Marosvásárhely indictis celebratis conclusi.